Professio Fidei Catholicae.
351
venerandos atque invocandos esse; eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas.
Firmissime assero, imagines Christi, ac Deiparae semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.
Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime maxime salutarem esse affirmo.
Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum Matrem et Magistram agnosco: Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum Principis successori ac Jesu Christi vicario, veram obedientiam spondeo ac juro.
Caetera item omnia a sacris Canonibus et oecumenicis Conciliis, atque praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita et declarata indubitanter recipio atque profiteor: simulque contraria omnia atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, rejectas et anathematizatas ego pariter damno, rejicio et anathematizo.


