VII
tur, saltem unus alterve assumatur, ratione specialis virtutis exempli vel etiam nominis inter fideles multum divulgati.
Nos itaque, quum de nova editione deque opportuna emendatione Proprii Diocesani cogitaremus, hujusmodi rationibus insistentes, assentiente Capitulo plurimum Reverendo Ecclesiæ Nostræ Cathedralis, additamenta quædam Breviarii et Missalis componenda esse censuimus. Opus de mandato Nostro concinnatum et virorum peritorum judicio probatum Sacræ Rituum Congregationi examinandum proposuimus, ut Summa Apostolicæ Sedis Auctoritas, si visum fuerit, illud approbare et ad usum Diocesis Nostræ Paderbornensis concedere et indulgere dignaretur. Omnibus accurate perpensis et annuente Ss. D. N. Leone P P. XIII. eadem Sacra Congregatio rescripsit die 10. Januarii hujus anni et hoc Novum Proprium Paderbornense approbatum et concessum declaravit. Exemplar authenticum Nobis remissum, typis impressum hoc libello prostat, præfixis simul tum Calendario integro Diocesano, tum, ad commodiorem usum, Horis diurnis Breviarii.
Dum ergo, Reverendi et Dilectissimi Fratres, vobis nunc tradimus, quod Divina gratia et Sanctæ Sedis Apostolicæ Auctoritate potuimus suscipere et bono fine complere, pro parte muneris Nostri unumquemque Vestrum, omnemque Clerum Diocesanum admonitum hisce volumus et declaramus, ut deinceps in recitandis Horis Canonicis ac


