Druckschrift 
Officia propria dioecesis Paderbornensis revisa et aucta / jussu et auctoritate rev. et ill. domini Francisci Caspari Episcopi Paderbornensis [...] edita et a sacra rituum congregatione approbata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

VI

ditaria quædam totius eorum antiquitatis commu­nicatio vix non potuit mentem vel obligationem etiam dare, mutatis hisce rerum adjunctis ea ad­aptandi, quæ singulis Dioeceseos ecclesiis commu­nia sunt, ordinem imprimis festorum modumque divini Officii, præcipuum admodum signum et fomentum unitatis. Profecto enim viri illi sancti, præsertim Episcopi, qui in adscitis istis regioni­bus fidem catholicam promoventes et pro aucto­ritate Sedis Apostolicæ certantes laboraverunt, quorum nomina per sæcula in honore ibi fuerunt, quorumque sæpe sepulchra et etiam martyrii loca ibi habentur: hi viri, dico, tutores populi et eccle­siarum plerumque patroni, oblivioni dari sane non debuerunt, imo debitus illis honor, jam pa­tribus sacer et dilectus, etiam in novo hoc ordine omnino erat restituendus.

Accessit, quod aucta nostris temporibus vene­ratione Sancti Bonifacii, Germaniæ Apostoli, me­moria etiam eorum magis revixit, qui vitæ ejus et Apostolici laboris socii fuerunt, inter quos præ aliis nominandus Sanctus Sturmius, regionis no­stræ Paderbornensis Apostolus. Partem quoque cum his viris Apostolicis habet et pari gratitudi­nis sensu nobis venerandus semper erit Sanctus Leo P P. III., qui eodem fere tempore præsentia sua inter Saxones in pago Paderbrunna primitias fidei firmavit et auxit. Nec absonum demum quis duxerit, si ex multis illis Sanctis, quorum Officia in Breviario pro aliquibus locis approbata haben­