Tagzeiten für die Verstorbenen.
7. Impinguasti in oleo caput meum: calix meus inebrians, quam praeclarus est? 8. Et misericordia tua subsequetur me: omnibus diebus vitae meae.
193
et
9. Et ut inhabitem in domo domini:* in longitudinem dierum.
Requiem aeternam etc.
Sect. I. In loco pascuae ibi me collocavit. Lect. II. Delicta* juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Domine.
Psalmus 24.
*
1. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus in te confido, non erubescam. * et2. Neque irrideant me inimici mei: enim universi, qui sustinent te, non confundentur.
3. Confundantur omnes iniqua agentes: supervacue.
4. Vias tuas, Domine, demonstra mihi:* et semitas tuas edoce me.
*
5. Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus Salvator meus, et te sustinui tota die.
13
6. Reminiscere miserationum tuarum, Domine: et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
7. Delicta juventutis meae:* et ignorantias
meas ne memineris.
*
8. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam, Domine. 9. Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
*
10. Diriget mansuetos in judicio:* docebit mites vias tuas.


