194
Andachtsübungen der Congregation.
11. Universae viae Domini misericordia et veritas:* requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus.
12. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo:* multum est enim.
13. Quis est homo, qui timet Dominum?* legem statuit ei in via, quam elegit.
14. Anima ejus in bonis demorabitur:* et semen ejus haereditabit terram.
*
15. Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius, ut manifestetur illis.
16. Oculi mei semper ad Dominum:* quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
quia
17. Respice in me, et miserere mei: unicus et pauper sum ego. 18. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt:* de necessitatibus meis erue me.
19. Vide humilitatem meam, et laborem meum:* et dimitte universa delicta mea.
20. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
21. Custodi animam meam, et erue me:* non erubescam, quoniam speravi in te.
22. Innocentes et recti adhaeserunt mihi:* quia sustinui te.
23. Libera, Deus, Israël:* ex omnibus tribulationibus suis.
Requiem aeternam etc.
Lect. I. Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Domine!
Lect. II. Credo videre* bona Domini in terra viventium.


