192
Andachtsübungen der Congregation.
me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Alle. Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu irae tuae?* Quia peccavi nimis in vita mea.
Präf. Commissa mea pavesco, et ante te erubesco: dum veneris judicare, noli me condemnare.
Alle. Quia peccavi nimis in vita mea. Präf. Requiem aeternam dona eis Domine: et lux perpetua luceat eis.
Alle. Quia peccavi nimis in vita mea. ( Hierauf folgt die Laudes, wie unten.)
In secundo Nocturno.
( Am Dienstag und Freitag.) Sect. I. In loco pascuae* ibi me collocavit.
Psalmus 22.
1. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:* in loco pascuae ibi me collocavit.
2. Super aquam refectionis educavit me: animam meam convertit.
3. Deduxit me super semitas justitiae:* propter nomen suum.
4. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala:* quoniam tu me
cum es.
5. Virga tua, et baculus tuus:* ipsa me consolata sunt.
6. Parasti in conspectu meo mensam:* adversus eos, qui tribulant me.


