Druckschrift 
Der studirende Jüngling in seinem Wandel und Gebet : ein Lehr- und Gebetbuch / von P. Joseph Frey, Priester der Gesellschaft Jesu. Mit bischöflicher Approbation
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Tagzeiten für die Verstorbenen.

191

rus sum;* Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.

Affift. I. V. Quem visurus sum ego ipse, et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.

Alle. Et in carne mea videbo Deum Sal­vatorem meum.

Lectio secunda. Job. 10.

Affift. II. Taedet animam meam vitae meae, et dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi, cur me ita judices? Nunquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus ma­nuum tuarum et consilium impiorum adjuves? Nunquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut vi­det homo, et tu videbis? Nunquid, sicut dies hominis, dies tui; et anni tui, sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? Et scias, quia nihil impium fecerim, cum sit nemo, qui de manu tua possit eruere.

Alle. R. Qui Lazarum resustitasti a mo­numento foetidum:* Tu eis Domine dona re­quiem, et locum indulgentiae.

Affist. II. Qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.

Alle. Tu eis Domine dona requiem et lo­cum indulgentiae.

Lectio tertia. Job. 10.

Präf. Manus tuae fecerunt me, et plasma­verunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me? Memento quaeso, quod sicut futum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum