Druckschrift 
Oratio De Bono Pacis & Concordiæ In ecclesia / Habita Ab Andrea Riveo Pictone-Gallo, SS. Theologiæ Doctore & Professore. Jn Auditorio Theologico, cum Profeßionem Theologiæ publicè inchoaret, 12. Octob. 1620
Einzelbild herunterladen

——

44 ANDREg RIVETI

derc ſcopum. Unicum id eſt quod poſt varias agi- tationes animi mei hinc inde diſtracti, conſenſum tandem meum ad hanc vocationem extorſit; ut obſtaculis omnibus, nec paucis, nec exigui momenti ſepoſitis & ſuperatis, vobis tandem me ſiſterem. Neque ſane tam inopinatæ & inexſpectatæ muta- tionis alium ipſe potui ſperare fructum, aut alijs oſtendere. Alioquin enim, quid poſt tot præclara lumina quibus ita ſplenduit hic locus, ut radijs ſuis totum orbem illuſtrarit lucernula iſta mca, in qua vix olei guttula fumigans linum humectat, lucis ad- ferre poterit? Quid inter iſthic micantia hoc tem- pore Sydera, igniculus ille mcus aut ſcintillula? Id igitur folum me movit, quod ab ijs Eccleſijs petitus & ad tempus, dimiſſus, quibus per ſupremi fui Ma- giſtratus licentiam, non licuit præſentibus, cumcæ-

teris in orbe Chriſtiano reformatis, ſymbolum ſuum

& ſuffragium contribuere, ad tam neceſſariæ & ex- petitæ unionis reſtirutionem, & infœlicibus auſpicijs nati ſchiſmatis extinctionem & abolitionem; om- nium nomine, & Pictavicarum expreſſo mandato, teſtari potero, non minus ipſas affectas fuiſſe ſenſu diutini morbi ſutinam prorſus jam ſanati!/ quam quibus conceſſum fuit medicam manum languenti corpori propius admovere. Nihil in ipſis ſitum eſſe, quod non libentiſſime velint impertiri, quod non

non l in 1 nl ut ſnn ſece ii ſ niß ls, mn ope den cuj qu ilæ be p et ne

m

ſ

pr

d