—— mm
ratis. Sed hae interceſsione infrugifera nihil impetrabat, reſpondebatur enim poſt longam deliberationem, petitio⸗ ni eius modò locum dari non poſſe, literas enim Papales diſpenſationem non admittere, & eos ſolum capaces & participes fieri largiſsimarum indulgentiarum & theſau⸗ rorum Eccle ſiæ, adeoq́; etiam meritorum Chriſti, qui ma⸗ nus porrigerent auxiliatrices, hoc eſt, qui numos darent. Inſtabat Myconius, & obijciebat literas, publicè valuis & parietibus templorum affixas, ſanctiſsimum patrem Pa⸗ pam mandaſſe, vt pauperibus gratis darentur propter De⸗ um, & adſcripta eſſe hæc verba, quæ ſimpliciter & ſignifi⸗ canter hoc vellent, nimirum, Ad mandatum Domini Pa⸗ pæ proprium. Hæc tanta improbitate vrgente Myconio, Collegæ denuò intercedebant pro illo apud Tecelium, vt ſtisfaceret petitioni, daret literas, dimitteret, eſſe adole⸗ ſcentem ingenioſum & facundum, & omninò dignum, in quem præ cæteris aliquid beneficij collocaretur, nec iniu⸗ rius fieret in pauperem, quem nec Deus nec Pontifex ex⸗ cluſum vellent ã gratia, nec reijceret propter pauculos nu⸗ mos. Sed nolente Monacho faſtu & arrogantia tumido,
inſuſurrabant Myconio in aurem, vt ſaltemaliquid vęl namrollumdaterne deeſſet manus adiutrix. Præten⸗ dente & excuſante iterum Myconio paupertatem, ſe nec ſex nec vnum numum dare poſſe, ſuadebant cæteri, non dimittendum ſine literis, metuebant enim, ne adoleſcens ille tanto conatu inſtans & propoſiti tenax, ah alijs eſſet ſubornatus, neue nouæ orirentur turbæ, nec à ſcholaſticis & mendicis obruerentur, volentibus ſingulis habere In⸗ dulgentias gratuitas. Offert quidam Myconio ſex numos, vtillos pro forma daret ne haberetur pro deſtructore æ⸗
dis S. Petri, nec labefactaret authoritatem Papæ. Cui pe⸗ culiari


