Facilè autem poſſunt mentes piæ ex præmiſſa narra⸗ tione coniectura aſſequi, in quãm triſtia & miſera tempo⸗ ra, in quãàm denſas & horrendas tenebras inciderit Fride⸗ rici Myconij ætas iuuenilis, quandò nimirum in toto Chri⸗ ſtianorum orhe regnauit impius & blaſphemus Papatus, monſtrum tàm horrendum, immane, ingens, vt nec Da⸗ niel Propheta, nec lohannes Euangelifta in Apocalypſi, nec Pauſus in Epiſtolis ſatis verb orum potuerint reperire, quibus tetrum illud portentum depingerent. Omnn tum temporis Chriſti beneficia, paſsiò, mors, redemptio, ſub ſcamno abiecta iacebant, & tantum recitabatur hiſtoria paſsionis, ſicut nauigatio Vlyſßis apud Homerum. Si verò interdum fieret Chriſti mentio, proponebatur, vt crude⸗ lis, ſeuerus & iratus iudex, qui ſe vix ac ne vix quidem, 3 matre Maria ſemper virgine, nec etiam ab omnibus ſan⸗ ci in cœlo, etiamſi ſanguineas lachrymarum guttas, im⸗ mo totos fontes ſanguinis profunderent, pateretur placa⸗ ri atque exorari. Ideò loco Chriſti fidei iuſtificantis, & apprehendentis meritum Chriſti, gratiæ & vitæ æternæ, quam ſalutarem doctrinam Myconius à parentibus edo⸗ ctus ab incunabulis vnã cum lacte materno imbiberat, prę⸗ dicabant Monachi quæ eſſent de pane lucrando, opera & merita ſanctorum, purgatorium? horas canonicas, Roſa⸗ ria, fingebant interceſſores infinitos, iactitabant diuer⸗ ſos ordines & Regulas, ieiunia, ferias, peregrinationes, noua Sacramenta, confecrationes, confirmationes, reli⸗ quias ſanctorum, fraternitates, vota monaſtica contra vo⸗ luntatem parentum, diſpenſationes & diuortia connubio⸗ rum, ſacrificia pro viuis & mortuis, vigilias, & cœnam in⸗ ſuper Dominicam horribiliter profanabant.
Occur⸗


