Druckschrift 
Oratio De Friderico Myconio Theologo Constantissimo, & primo Thuringorum Euangelista etc. / Habita vinariae Ab Antonio Probo, S. Theologiæ Doctore, Pastroe, & Superintendente generali. M.D.XCVI. XXI. Maij
Entstehung
Einzelbild herunterladen

iuxta quod dicitur: Pulcius ex ipſo fonte bibuntur aquæ. Uicò offert ſeputeus marmoreus, ex quo copioſè emana⸗ hat aqua. Et dum ad hauriendam aquam in genua procum⸗ hit, videt imaginem Chriſti in cruce pendentis, & ex vul⸗ neribus totam aquarum molem ſcaturientem, quæ tanta rubedine erant tinctæ atq; coloratæ, vt carbunculi reful⸗ gentes radios rutilando longè ſuperarent. In hunc fontem præcipitauit eum Ducior, adeo vt capite pectus Chriſti, & ex eo magni vulneris ſcate bras Promanantes continge⸗ ret, & potu dulciſsimo ac viuifico ſuauiter recrearetur. Ex⸗ tractus verò ex fonte per Ductorem commonefit, quòd non ex riuulis, ſed ex ipſo fonte, & fontis autore aquam hauſerit. Progredientibus nonnihil aperit ſe campus ma⸗ ximus, longiſsimus, latiſsim us plenus frugum maturarum, tritici & ſiliginis, vbi Duckor jaborandum & metendum elſe iubet. Cui reſpondet Myconius, ſe his laboribus non aſſuetum nunquam enim contrectaſſe falcem nec vnquam vnum culmum aut manipulum demeſſiiſſe. Duckor, doce⸗ heris, inquit, quod neſeis, diſces. Venientibus ipſis propi⸗ us ad agros, ſtabat meſſor quidam, vrgens opus tanta con⸗ tentione & conatu, quaſi ſolus immenſum illum campum demetere ſibi in animum induxiſſet. Huic vt ſe adiungat Muctor præcipit, qui videbatur vir eſſe grauis & ætate iu⸗ ſta, & quoad formam Ductori haud abfimilis Ducior ma⸗ nu arripit falcem, & cum duos aut tres manipulos reſecu⸗ iſſet, ſic & tibi, inquit ad Myconium, faciendum eſt. Ac⸗ cedit etiam meſſor, magno delibutus gaudio, quod labo⸗ rum ſocium nactus ſit. Myconius accepta falce adgreditur opus, labor procedit initiò lentẽ, poſt vers comparato ha⸗ pitu aliquo felicius, vt dicitur: ⁊ð xxM Mesop iee, quod egregium futurum eſt, tardeè abſoluitur. Quam ſen⸗

Home. II. ⁊ tentiam Homerus venuſto verſiculo complexus eſt Ilia.E.

Nihep