Druckschrift 
Oratio De Friderico Myconio Theologo Constantissimo, & primo Thuringorum Euangelista etc. / Habita vinariae Ab Antonio Probo, S. Theologiæ Doctore, Pastroe, & Superintendente generali. M.D.XCVI. XXI. Maij
Entstehung
Einzelbild herunterladen

pus & meritis innititur, & in illis omnium peccatorum re⸗ miſpionem quo ad culpam & pœnam quærit.

Prima nocie, qua Myconius ingreſſus erat monaſte⸗ gomnium rium, quod accidit Anno Chriſti M. D. X. die XIV. lu⸗ Friderici lj pridie Diuiſionis Apoſtolorum, ſomnium habuit, cui⸗ Moconij. us ſupra mentionem fecimus, quomodo nimirum vaſtiſsi⸗ mam eremum ingredi ſibi viſus ſit, oberrans in locis con⸗ fragoſis aſperis, horridis & præruptis, vbi nihil præter ſcopulos & petras, nullam arborem, nullum virgultum, nuliam herbam aut gramen conſpiciebat, quos nunc aſcen⸗ dendo nunc deſcendendo perreptabat, circumſpiciendo, an alicubi appareret campus apertus, aut domus aliqua, quorum tamen nullum ſele obtulit, ita vt propter pericu⸗ lum & mortem præſentem: quam defeſſus, famelicus & ſi⸗ tibundus ſentiebat, propẽ animum deſponderet. Interea verò dum hzret inter ſcopulos, & ſedet exanimis, quaſi MVig quadam correptus, accedit vir quidam medio⸗ cris ſtaturæfronte ſerena, ſed calua, capillo & barba proli⸗ xa, quibus inſperſi erant cani amictus chlamyde rubra, cum nodo in ſcapularum parte ſiniſtra, qua forma ante vi⸗ derat ſepẽ pingi Paulum Apoſtolum. Qui compellans eum familiariter, ac verbis blandis ait: Surge, & me ſequere, res tuæ meliore loco erunt. Sequentem pedibus tremulis interdum portat vir ille per teſqua in via⸗ aſpera & inculta. Et dum pedetentim procedunt, vi fit nonnihil latior & tritior, & mox aperit ſe vallis amœniſsima, apparet pratum viridiſsimum, & viretum herbarum arborumq́; ſuauitate iucundum, gramina roſcida, flores variegati — auditur ſuſurrus leniter defluentis riuuli, aqua lucida & cryſtallina. Ad reſtinguendam ſitim & recreandam ani⸗ mam labaſcentem manu haurire aquam Ductor prohibu⸗ it, iubens ex ipſa ſcaturigine arentia temperare membra,

2½ iuxta