Druckschrift 
Oratio Qua Illustrissimo Et Potentissimo Principi Ac Domino, Domino Vilelmo Cattorum Lantgr: domino suo clementissimo Pastorum in Diæcesi Gutensbergensi cætus : pro munisicentissima primum Canonicatuum Rotenburgicorum auction : tum deinde viduarum illarum, quarum superstites mariti in evangelii administratione versati essent, : liberalissima ex Hoccelemo Blassici comiratus cœnobio & locis aliis sustentatione, gratias agit : Recitata Gutensbergæ In Eorundem Pastorum Consessu / A Casparo Sturmio Pastore Melricensi 13 Maji, quo die quotannis apud Metropolitam ad vitæ studiosorumq[ue] censuram conveniunt
Einzelbild herunterladen

foederatis pacem, ſocij ſidem tollat:& hoc Iotum arctiſſimum jucunditatis& ſuavitatis vinculum, quo homines hominibus devinciuntur ac colligantur, ſol⸗ vat, præſuffocet, enecet. Pythagorasã quo omnis propemodum philoſophia, Græca præſertim profecha eſt,& cujus acumen admirationi ſemper omnibus me rit fuit, acutiſſimẽ ingratitudinis crimen ſtringebat, cum ut refert Plutarchus, hirundines in hominum con- ſuetudine nidulari vetabat nempe ob cauſam, quod parum gratæ ac firmæ amicitiæ ¶quod& in Rethori- ei ad Herennium eſt) ſymbolum ea avis eſſet, quodiʒ conſuètudinis, qua ſe nobis inſinuat, nec fructu aliquo nec utilitate, quanto etiam in amore quantiſvẽ delitij habeas, potiri unquam poſſis. Acutum profeciò æni- gma, quo nihil aliud cjariſſimus Philoſophus innuere voluit, quam ingratitudinem peſſimæ fidei animal,& terribile infidelitatis monſtrum, cum hominum ſocie- tate ſtare non poſſe: ſed unam maximami; cauſam eſſe, quamobrem homines ab hominibus, contra ſan- ctam naturæ ducis legem, contraq́; inſitum mutuæ cõ̃⸗ ſuetudinis deſiderium, divellantur. Homerus etiam in odyſſea præcipue domeſticorum Ulyſſis ingratitu- dinem vehementer taxabat. Unde haud dubio kactum eſt, ut magnis ille non ſolum Macedonum& Græco- rum, ſed univerſi propemodum orbis dominus Ale⸗ xander Philippi Maceqonum regis filius qui eundem Homerum perpetuum pacis atq; armorum ducem ae magiſtrum ſine intermiſione lecitabat, ſub pulvinari etiam noctu, ne unquam ab eo divelleretur recondi- um ſupponebat: is( inquam) Alexander non ſine magn?