770 DES. FRASMI ROT. ADAGIORVMN
quenne ſilentium indicebatur auditoribus, quam xεπμανιιαάφρ uocant, à cohibendo ſermone, Sui das prouerbij titulo refert. Attagenæ nouilunium. LXXIII A ſa-αν lſ. id eſt: Attagenæ nouiluniũ. Refertur 3 S uida: nec explicatur, niſi quod è diuerſis locis haud difficile coniectura colligi poteſt, dictũ fuiſſe in turbã abiectorũ& leruiliũ hominũ. Siquidẽ Attagen auis eſt paluſtris, uerſicoloribus plumarum maculis diſtincta, unde ſeruũ hominẽ ſtigmaticũ, d cui tergũ ob plagarũ uibices, uarijs punctis eſſet Picturatũ, Attage nam uocabant. Porrò ad nouam lunam, ſic enim Græci uocant initium menſis, cum Calendas non habeant,& ſerui diſtrahebantur apud Athenienſes,& militum delectus agebatur. . Ingens interuallum. L.-XXIIII M. Tullius in epiſtolarum ad Atticum libro ſexto, ſenarios hos ceu prouerbiales uſurpat: Lo.3 AsTAE XA NSος υαχἀe μάασ uνενᷣ&eλα. id eſt: Multas at undas, uoluit in medio notus Vaſti maris ſignificans illum procul abeſſe.Licet huc quoq; torquere, ut ſignifices rem adhuc procul abeſſe à periculo. b Viuus, uidensq;. b b LXXV Quod in Eunucho dixit Terentius: Viuus, uidensq; pereo, id M. Tullius indicat prouerbia li figura dictũ eſſe.Sic enim ſcribit in oratione pro P.Sextio: Ille Cyprius miſer, qui ſemp ſoci/ us, ſemꝑ amicus fuit, de quo nunq́; ulla ſuſpicio durior ad ſenatũ, aut imperatores noſtros alla ta eſt, uiuus, ut aiunt,& uidens eſt, cum uictu ſuo, ac ueſtitu public atus. V ſurpat aliquot locis diuus Hieronymus. Quin& illud quoq; cum uictu ſuo, ac ueſtitu prouerbium ſapit. Præſtat habere acerbos. b LXXVI M. Tullius in dialogo de amicitia. Scitum eſt enim illud prouerbium Catonis:Multo meli⸗ us de quibuſdam acerbos inimicos mereri, q́; eos amicos, qui dulces uideantur. Equidẽ ut præ claram eſſe ſententiam fateor, ita prouerbium eſſe negauerim. Primũ, quod nullã omnino pro uerbij ſpeciem præ ſe ferat: deinde quod prouerbia uulgi ſunt, nõ huius aut illius. Vnde legen dum arbitror:Scitum eſt enim illud Catonis, aut illud uerbum Catonis. Tamen adſcribẽdum putauimus, ne quis indiligentia prætermiſſum exiſtimaret. Columnas rumpere. LXXVII Aelianus prodidit in Samo quondam fuiſſe animalia uaſta magnitudine, Neades uocaãtur, quorum uoce rerra rumperetur. Vnde prouerbium natum in clamoſos& improbe loquaces, ut poſtes& columnas dicantur rumpere. Vſus eſt eo Vergilius in Filiſtum rabulam,& obtre, ctatorem.Item Iuuenalis: Frontonis platani conuulſaq́; marmora clamant. b Leporis uita. LXXVIII Ac αες Sp Nu. id eſt: Leporis uitam uiuere dicunt᷑, qui ſemꝑ anxij, trepidic uiuũt. Quod id animal omniũ prædæ expoſitum, ne ſomnum quidẽ capit, niſi oculis apertis. Demoſthenes in Aeſchinem: Aν‿ iop EZue Secicèe MoA Be ep KOI Ae AAHo,D T00‿ꝙ. id eſt: Leporis uitam uiuebas, timens ac tremens, ac ſemper expectãs, ut uapulares. V ſus eſt& Plutarchus in libello εναν☛αo‿νπανν α, quem pridem Latinum reddidimus.
„„ Nicti non audent hiſcere. LXXIX NluGot vde T Sus& Sederr. id eſt: Qui uincuntur ſilentio uincti ſunt. Plutarchus in libello, cui titulus: quo pacto quis utilitatẽ capere poſſit ex inimicis, citat ex Pindaro. Cõue, nit cum illo, quod alibi retulimus: Quid, niſi dolor uictis: Eſt aũt uerbũ perq́; elegans uννεο ubi quis non audet hiſcere, à uerbo νπυινοκνν de quo non ſemel dictum eſt. Hoc adagium cogna tum eſt ei, quod alibi dictum eſt: Quid niſi dolor uictis b
Therſitæ facies. b LXXX OSodop EeA‿&εα‿ id eſt: Therſitica facies. De prodigioſe deformi dici ſolitum, quod Home rus ſcripſerit hunc omniũ, qui ad Troiam ueniſſent fœdiſſimũ fuiſſe Ac totum hominẽ à capi te, quod aiunt, uſq; ad pedes ita graphice depingit,& corporis uitia,& animi morbos, ut dicas, ꝑeſſimum ingenium in domicilio ſe digno habitaſſe. Locus apud Homerum eſt lliados libro ſecundo. notior, quam ut hic referat adducere. Adagij mentionem fecit Suidas. „ ſPppcicifer. b LXXXI x3oεε, id eſt: Picifer uulgare conuiciũ uidetur in hominẽ infimum& geſpkcanllune


