Chronicon Holſatis. 99
eis viceverſa nunquam declinarent,& literis ſuper confœ. derationem hinc ſcriptis& ſigillatis vix eisdem partibus præ- ſentatis, venit nuncius, quod Rex civitatem Sleſwick expug- nasſet,& in ſua eandem haberet poſſeſſione. Et quod Do- minus Albertus Dux Magnopolenſis cum ſuis, ac Holtzati nobiles multi, qui in civitate eadem fuerant, videntes tam ingentem Regis potentiam, ſe cum rebus ſuis liberabant,& Regi ad nutum ſuum civitatem tradiderunt. Qos tamen Rex antequam eos abire promiſit, ſtrinxit promiſſo, qvod pro illo tempore contra eum nihil facere deberent. Comes vero Henricus hæc audiens adhuc in Civitate Hamburgen- ſi exiſtens, currum præparare fecit, Hamburgenſem lite- ram diffidationis una cum portatore literarum earundem ſecum aſſumſit, atque in auxilium patruelium ſuorum ad caſtrum Gottorpe properavit. Veniens in Rendesborg Domina Duciſſa cum filio Duce Henrico in hoſpitio exi- ſtens& caſtrum Gottorp, eo quod civitas Sleſwick victa eſſet, pro derelicto habentes, Dux Henricus triſtis exiſtens, asſurrexit Seniori Domino Henrico Comiti eum ſalutando. Vice verfa Comes Ducem de triſtitia redarguit dicens Pa- truelis cur triſtaris, recipe fiduciam, quamvis Rex civita- tem Sleſwick expugnavit, tamen caſtrum Gottorpe nun- quam habebit. Qvo retento& habito totus Ducatus Sleſ- wick recuperari poteſt, nuncio tibi bona nova. Ecce hic mecum porto Hamburgenſium contra Regem diffidationis & inimicitiæ literam. Ideo gaude,& eſto lætus. Qvo ver- bo audito, cum pro illa vice alia non erat ſpes retinendi Gottorp caſtrum, juvenis Dux gaviſus eſt valde,& omnes, qvi audierant hæc nova, lætati ſunt. Altera die Dux as- ſumtis ſecum omnibus ibidem in Rendesborg exiſtentibus in Gottorpe equitando, nuncium Hamburgenſem cum li- tera aſſumens miſit per exercitum ad Regem ſibi volunta-
(N.) 2 tem
*— —-————-


