Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
92
Einzelbild herunterladen

92 Accesſiones Hiſtoricæ

mnes ſui benè ſtare deberent. Et poſtulavit ſibi ſub ſide præ- ſentate caſtrum Gottorpe niſi ad unam horam ea de cauſa quod Dani audientes talem eſſe inter eos concordiam fi- erent per amplius pacati cum Holtzatis. Ducisſa confidens verbis& promiſſis Reginæ, eam ad caſtrum venire permit- tebat cum aliquibus Conſiliariis majoribus Regni Daciæ, & cum multa ſequela, quamvis hoc interdictum fuit. Re- gina caſtrum intrans turrim facta cruce oſculabatur& cla- ves poſtulabat, quibus traditis Regina cum Ducisſa ad men- ſam ſimul manducabant. Regina autem cum uno de ſuis Conſiliariis nomine Henning Scharpenberg milite habuit ver- bum abſconditum. Qvi Henningus Scharpenberg reſpexit ad turrim& vidit ibi aliquos bibentes& ludentes. Nam Ad- vocatus caſtri eo quod commodum haberet propter nimi- am multitudinem populi Keginæ, unam lagenam cereviſiæ duci fecit ad turrim ex caſa, at dictus Scharpenberg æſtima- vit turrim plenam eſſe armigeris& haliſtariis ex providentia factum, ad Reginam intravit,& Regina ad eum dixit, eſt? i- pſo reſpondente, non, eum ad ſe vocavit ſecrete, qvi retulit vidiſſe turrim plenam hominibus. Qvo audito, cor Reginæ expavit& flere amare incepit, exſurgens dixit ad Ducis- ſam, non invenio fidem, male ſtabis tu& tui,& niſi viſi fuiſſent tales in turri, caſtrum per dolum retinuiſſet ſemper- ſed gratias Deo ſic receſſit inanis. Demum Duciſſa intel- ligens dolum Reginæ amplius de ea non fidebat,& mittens nuncios repoſtulavit filium ſuum ducem Henricum de Dacia, qvo remiſſo factæ apertæ per amplius inimicitiæ in- ter Reginam, Regem& Holtzatos. Kegina iterum longe ſe in regno Sweciæ collocabat,& interim Rex congregarit ex- ercitum ante caſtrum Sunderborg. Ubi qvidam præpotens miles Abraham Broderſon de Swecia, etiam cum ſuis ante caſtrum prædictum poſuerat, Rex appoſitis machinis&

bom-