Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
91
Einzelbild herunterladen

Chronicon Hoßlſatiæ. 91

nis non eſſe fidem,& quod civitatem& caſtrum nunqvam ſponte reſtituerent Dani, ſi ad eorum manus devenirent, Hæc non curans voluit credere Regi, qui ſibi promiſerat civi- tatem cum caſtro reſtituendam. Et perpetuam pacem ex- inde conſecuturam, quia Rex cum magna potentia appro- pinquabat civitati Flensborg. Et niſi tradita ſibi fuisſet civitas videbatur aliquibus posſe per vim civitatem accepiſſe. Comes Henricus fidelis in promiſſo civitatem Regi ut præ- dictum eſt tradidit, cum caſtro Nigehus quod ad medium milliare prope civitatem per Comitem Nicolaum ob deten- ſionem ejus primo fuit conſtructum. Et civitas Regi iſta vice tradebatur, Conſules& commune civitatis bene trina vice prædixerunt Comiti& ſuis, quod non traderent ſic levi- ter civitatem Regi,& ſi ſemel jurarent Regi fidelitatem non faciliter revenirent ad manus Holtzarorum. Rex autem ha- bicis civitate& caſtro ſtatim fecit civitatem foſſato profun- disſimo ſicut hodie apparet,& altiori muro circumduci& muniri. Ac etiam montem qui eſt ſuper civitatem conſimi- liter circumfodi foſſatis,& palis& aggere invincibiliter præ- cludi. Anno autem elapſo Comes& tutores prænominatam ſummam pecuniarum undecim millium marcarum volentes exſolvere ſicut promiſerunt,& civitatem cum caſtro retinuit, neque illata Holtzatis damna conſcripta reſarcivit, ſed ſem- per de die in diem novas diſcordias& diſſenſiones adinve-

nit.

CAP. XXXV.

Nterim Regina quaſi hæc ignorans appropinquavit& ad Duciſſam venit in Sleſwigk& omnia componere volens mulra bona promiſit,& ſe dolere de facto Regis ſimulavit, & ſi ſibi fides totalis attribneretur, Duciſſa cum filiis& o- (M.) 2 mnes