Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
23
Einzelbild herunterladen

Chronicon Holſatie. 23

re Ludero, qui Dux fuit Saxonum& mutato nomine dictus fuit Lotharius pius& juſtus& Ducatum Saxoniæ obtinuit Heinricus Leo Dux Bavariæ. Sanctus autem Vicelinus cuinon ſolum fuit curæ ſuam propriam Parochiam Nigenmünſter & terram prope exiſtentem Holſatiam, ſed etiam terram Sla- vorum Wagriam, Oldenborch, Lutkenborch, Lubeke, Plone& circumadjacentes partes ad fidem Chriſti conver- tere. Primum in antiquam Lubeke in Swartow ſitam ver- bum Dei ſeminando, perſeipſum etiam illac ſacerdotes de ſuo monaſterio in Faldere erecto conſtituit ſanctos Viros Ludolphum& Wolchardum, qui ſalutem populi procura- rent. Tamen ob Barbarorum furiam non diu poſt urbem antiqvam Lubeke cum caſtro deſtruentes ante dicti ſa- cerdotes Dei Faldere novum monaſterium reviſerunt. Nam quotiens S. Vicelinus quaſi per 30. annos verbum Dei Bar- baris Slavis prædicare cœpit,& aliquando per unum an- num, aliquando per duos vel tres in Wagria, Lubeke, Ol- denborch& circumjacentem terram fides pullulavit, ta- men totiens à fide cœpta Slavi apoſtaraverunt. Et aliquan- do etiam novum monaſterium in Faldera devaſtabant, quo- rum furorem§. Vicelinus cum ſuis declinare volens ad reſervandum perſonas notabiliores& ornamenta Eccleſiæ & libros, habuit Eccleſiam Biſchorſt in palude Haſeldorff in refugium. Ubi etiam oratorium habebat ad exoran- dum auxilium divinum.

CAP. XIV.

( llres idem tempus Adolphus Comes obiit circa annum Domini milleſimum centeſimum, triceſimum primum, relinquens poſt ſe heredem filium etiam Adolphum no-

mine, virum literatum prudentem& ſtrenuum, qui Theu- toni-