22 Accesſiones Hifioricæ terra Wagrorum, ſcilicet Plone, Oldenborg, Lutkenborch & prope à flumine Egdora& à flumine Sale quod per vil- lam Nigenmünſter tranſit uſque ad mare in Lübeke, in Kyl,& uſque in finem mundi verſus Aquilonem fides Chriſti in partibus illis nullibi habebatur. Et ſt aliquando habita fuerat, tamen quaſi per octoginta annos omnes à fide Chriſti declinabant. Hic Sanctus Vicelinus veſtem re- ligioſam, qvam Canonici Bremenſes cum Regula S. Augu- ſtini abjiciebant, derelinquere volens cum ſancto Viro Thet- maro Gantore Bremenſis Eccleſiæ partes Holſatiæ adiit, de juſſu& mandato reverendiſſimi Viri Domini Adeweronis Archi- Epiſcopi Bremenſis& Hamburgenſis villam Wip- pendorff alias Faldere, in qua capella lignea conſtructa fuit,& per longa tempora deſerta in poſſeſſionem recepit, ac ibidem monaſterium conſtrui fecit. A quo Nigenmũn- ſter per amplius vocitatum fuit. Iſta cappella igitur prima fuit in tota Holſatia,& ibidem quamvis Chriſtiani eſſe di- cebantur, tamen lucorum& fontium error, ac idololatria multiplex habebatur,& eò ſtrictius§. Vicelinus die no- ctuque vigilando orando& prædicando verbum Dei ſervie- bat ſub veſte religioſa& regula ſancta. Et dedit Deus ſibi gratiam in conſpectu populi terræ, ut audita reſurrectione mortuorum, vita æterna poſt hanc vitam, ſubito mutati ſint omnem Idololatriam abjicientes,& ſoli uni vero Deo per amplius devoventes ut infinita plebis multitudo de Wag- ria, Plone, Oldenborch& de Holſatia Stormaria& Dith- marſia ad audiendum novum prædicatorem Verbi Dei vi- tæ æternæ illac advenit, recipiendo pœnitentiam peccato- rum,& etiam multi venerabiles Viri Eccleſiaſtici& Cleri- ci Sancto Vicelino in ordine regula& habitu& ſancta vita ſe copulabant. Acta ſunt hæc circa annum Domini mille- ſimum, centeſimum viceſimum quintum, regnante imperato- re
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


