Chronicon Hoſſatis.
CAP. IX.
J Ie Carolus Rex Franciæ, Regis Pippini filius, primus de
domo& regno Franciæ Imperator poſtulatus, à Ro- manis& à papa Leone in adjutorium Eccleſiæ ſanctæ, ante- quam in Imperatorem fuit electus, conſenſit eisdem& in Longobardia apud Papiam obſeſſam cepit Regem Deſiderium nomine,& ſecum duxit captivum, quia bona Eccleſiæ ve- Xabat. Nam Imperium à tempore Conſtantini Magni, qvi Papæ Sylveſtro& ſuis ſucceſſoribus dederat Romam& Ita- liam in poſſeſſionem, manſit in reſidentia apud Græcos,& fuerunt Imperatores juvare Eccleſiam valde difficiles de tam remotis partibus. Ideo translatum fuit Imperium de Graæ cis ad Francos per Carolum Magnum& aliquamdiu manſit a- pud sallicos imperium ſcilicet per qvinqvaginta annos us- que ad tempus Ludovici Secundi. Demum Gallici cum es- ſent deſides in adjuvando Eccleſiam, Im perium translatum eſt ad Berengarium Regem Italiæ& manſit etiam apud eos, qvaſi quinquaginta annos. Hi Eccleſiam impugnabant, qvam defendere debebant,& ab eis regimen imperiale dem- ptum& translatum ad Teutonicos, de quibus primus Impe- rator Otto vir nobilis& bonus. Item Secundus Otto& Ter- tius Otto. Et hi fuerunt defendentes Eccleſiam& manſit Imperium apud Germanos uſque in præſentem diem. Et Electores lImperatoris ſunt tres Archi-Epiſcopi, Colonien- ſis, Trevirenſis& Moguntinus,& tres Principes ſeculares Dux Saxoniæ Marſchalcus, Dux Bavariæ,& Marchio Brandeburgenſis, Et quando hi concordant vel major pars ex eis in aliqvem, talis erit Imperator. Si autem tres eli- gantunum,& tres alium, tum Rex Bohemiæ cum qua parte ſe adjunxerit, talis eſt electus. Et antequam à Papa coro


