Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
13
Einzelbild herunterladen

Chronicon Holſatiæ.

tes& ipſorum terram occupantes. Una tamen navis ex dictis navibus major& præcipua in qua nobiliores inerant, applicuit ad Egdoram vel Storam flumen,& ibidem an- choram fixit,& tentorium in terra prope navim erexit, & Thuringos vicinos circumcirca de navi vexabant, quod inhabitantes ibidem illis diebus adhuc erant ſine munitioni- bus& armis. Et illi de tali navi maximi fuerunt in armis periti, & navim pro caſtro rerinebant. Cvare vicinis videbatur bo- num cum illis hominibus bellicoſis pacem habere,& eis potius aliquid donandum quam pugnandum. Saxones autem conſi- derantes ſe ſemper in ſumtibus& victualibus deficere, unus ex illis juvenis& animoſus, dixit conſodalibus ſuis. Cum iſtis hominibus nobis vicinis vivere pacifice erit ultimatim de- fectio,& mors noſtra. Nam ipſi in frugibus& animali- bus augmentantur, nos autem de die in diem de ficimus in eisdemn. Propterea audite conſilium meum, vadam ad vicinos noſtros, rediens qvid volo& fecerim, dicam vobis. lpſe vero omnem prerioſam margaritam, aurum&& ar- gentum, qvantum poterat ad collum ſuum poſuit. Thu- ringi vicini videntes hunc juvenem cum auro& argento incedentem dixerunt invicem, Qvid hoc ingens aurum& argentum in collo hujus famelici? Et appropinquantes Thuringi dixerunt; Vis vendere hoc aurum& argentum? Ipſe reſpondens dixit. Copiam auri& argenti& gemma- rum magnam habemus,& ideo hujuſmodi vendere volo, ſed non niſi majoribus terræ. Cui unus de majoribus dixit; Qvid tibi pro hoc dabo? Saxo reſpondet dixi vobis prius. Magnam hujus copiam habemus, ideo pro nihil re- putamus. Date mihi etiam exile quodcunque volueritis. Cui Turingi reſponderunt, ſi placet Tibi, dabimus Tibi are- nam quantum portare poteris pro hoc auro& argen-

to. Saxo reſpondet, ſum contentus,& ſic tradidit illis (B.) 3 aurum