108 CGeſta Treverorum.
Papatus ſui jam annum octavum agentem, à quo honori- ſicè ſusceptus, utpote Belgicæ Galliæ primæ Metropolis Præſul Magnificus. Ad cujus Præſulatum ex permiſſione beati Petri Apoſtoli ſuorumque ſucceſſorum Apoſtolicorum quos enumerare longum eſt, inviolabilium teſtamentorum roboratione totius Galliæ atque Germaniæ pertinet prima- tus. Ita enim ſanctus Sylveſter Beato Agricio IIlito. Epi- ſcoporum Treberenſium, qvorum nomina cognita habemus feribit inter cætera dicens: Sume prioratum poſt Alpes Tre- bir, ubique, Quem tibi lege nova Roma dat& veteri. Ho- norifice inquam ſuſceptus ſed quoniam Epiſcopalia, annu- lum videlicet& baculum per manum Laicam ſuscepiſſet, at- que quia Ecleſias dedicaſſet& Clericos nec dum pallium conſecutus, promoviſſet, multum aſperè correptus eſt& decernente Epiſcoporum ibi congregatorum concilio Pon- tificatus officium depoſuit, quod tamen eisdem interveni- entibus, quia diſcretio ejus& prudentia officio& tempori con veniens erat, poſt tridum non ſine admiſſorum pœni- tentia recuperavit. Injuncta eſt autem pœnitentia, ut quo- tiens in ſpatio trium proximorum annorum Miſſarum ſo- lennia celebraret, dalmatica non uteretur quod ipſe humili- ter implet. Deinde accepta tam Apoſtolici quam totius ſy- nodi benedictione, pallii honore donatus, atque de regula fidei firmiter obſervanda inſtructus, arque de inſtructione commiffi gregis diligenter admonitus, in ſua cum gaudio remeavit. Tum veròô juxta Magiſtri inſtitutionem magis quam ante operibus juſtitiæ cepit inſiſtere& verbum ſa- eræ exhortationis quaſi menſuram Evangelici tritici Domi- nicæ familiæ fideliter erogare& quod prædicavit ore, ſtu- duit operum executione conficere. Attentius illud beati Gregorii mente pertractans, Cujus vita deſpicitur, reſtat ut& prædicatio ejus contemnatur, Fuit enim vonitan in
ra-


