100 Ceſta Treverorum.
dormienti, talis oblata eſt viſio. vidit Sandam DEl geni- tricem in medio Angelorum ſtantem& beatas Virgines, Irminam, Modeſtam, Anaſtaſiam, quæ in diebus ſuis ip- ſi loco præerant, coram ea conſiſtentes& vultus qvaſi moe- ſtos exhibentes,& ſanctam Dei Matrem ita ſe alloquen- tem: Auſculta, inquit, Filia cum illuxerit dies, erat enim hora matutina, indica ſororibus tuis ex me qvia peccatis veſtris exigentibus decrevit Deus, ut ipſa de qua petitis ab- ſolvi, flagelli vobis loco proveniat, qvousqve pro afflictio- nibus ah ipſa irrogandis de diuturnitate vitæ ipſius pigeat. Ve- runtamen noveritis ipſam ex prælatione iram Dei in ſe provocare, vobis vero non plus officere niſi quod ſu- per deſtitutione hujus loci noſtri videbimini ſufferendo la- borare. Itaqve cum fuiſſet intronizata[ cœpit de bonis Eccleſiæ juxta illud Nacchum, diabolum magnum exerce- re&, ut verum fatear, licet impudenter loquar, alia con- cubitoribus diſtribuere, alia vendere poſtremo ut breviter concludam, paucis Eccleſiæ derelictis omnia in uſus ſuos con- vertere, ut poſſes liquido perpendere veridicam Dei geni- tricis ſententiam ſupradictam exiſtere: Ipſam ex prælatione jram Dei in ſe provocare. Denique aliquantis annis tranſa- ctis Engelbertus cœpit&c.] cœpit Deo ſervire, Sorores Ec- cleſiæ procurare,& rexit illam XL. annis usqve ad tem- pore Domini Archi Epiſcopi Adelberonis, qvi primo fuit Metenſis primicerius poſtea Trevirorum Archi Epiſcopus & Romanæ ſedis legatus. Hujus temporibus Abbatiſſa Luigardis felicis memoriæ obiit& ante Eccleſiam in pace qvielcit. Denique aliquantis annis tranſactis Egilbertus ce- pit ſe ſatis admodum offico dignum exhibere, niſi ſolum quod ab excommunicatorum, Regis videlicet& Clementis ſe noluit communione ſequeſtrare, propter quod Bruno qui ei in Epiſcopatu proximo loco ſucceſſit, omnes quos il- le ordinavit, iſte ab officio ſuſpendit nec remotos ad priſti-
num


