98 CGeßta Treverorum.
eos ad ordinem Clericatus, qvi ſunt promovendi,& hoc iſte omni niſu affectabat facere, non amore juſtitiæ, ſed ut potuiſſet majorum quempiam ſibi advincire ut videlicet ab ipſo conſecrati poſtea ipſi eſſent obnoxii,& quomodo ſuam ab ordine ſuspenſionem, ita pertimeſcerent ejus ab Epiſco- patu depoſitionem. Cujus intentionem cum reſciſſent, dixerunt, quia pallium quod à Romana Eccleſia Metropo- li noſtræ debetur, nondum es adeptus, impoſitionem manus à Te percipere nolumus. Maxime cum in canonibus de- cretum ſit: Si quis Epiſcopus Metropolitanus ſine pallio conſecrare præſumſerit,& conſecrator& conſecratus gravi ordinis ſui periculo fubiacebit, quod utique ſi debes acquire- re, neceſſarium habes erga Papam, qvem adeo deſpicis Gregorium Te humiliare, ut merearis accipere. Quid mul- ta? expoſitis ei idoneis cauſis pro quibus non debuerit ordi- nes kacere, abſtinuit,& paucis diebus interpoſitis qvendam ſubditorum ſuorum nomine Theodoricum Monachum ſci- entia literarum valde præditum, miſit quæſitum Clemen- tem ſuum Apoſtolicum& inventum transmittere ſibi expe- teret pallium. At ille Clemens, inquam, gaviſus, quod ali- quis ipſum pro accipienda benedictione reſpiceret, quod petebat transmiſit, cum literis docentibus quibus tempori- hus foret uſurus, quas quia autor non roborat at magis verò infirmat, Hæreticorum enim& excommunicatorum decreta fidelis qvisqve non recipit, idcirco commmendare memoriæ non curavimus.
CAP. LXIV.
Ic autem quem jam nominavimus Theodoricus de ſæpe dicto Gregorio Pontiſice quos libros edidit, in quibus men- datüs multis compilatis, qvod non ipſo melius continuare L com.


