Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
36
Einzelbild herunterladen

Acceſſiones Hfooricæ.

atorum meorum, in quibus dependet virtus& gloria mea, quàm ci- tius& breviori ſpatio cum eorum diſcrimine ac ingente periculo,& ſic noluit, quod ſe morti muros incautè& importunè more inſipientium & freneticorum invadendo irrumpendoque exponerent,& ſic caſtrum ſine aliqua ſuorum cæde per ſulfoltiones& concaationem montis ca- ptum]& dirutum eſt.

Hic cùm regnaſſet XIX annis in die B. Margaritæ virginis defun- ctus eſt, ſepultus regi ſepultura in Spira.

Mortuus eſt anno milleno C ter triplicato.

Sex minus atque tribus Julii Rex menſe Rodolphus.

Circiter iſta tempora oppidum nomine Büchorn ſitum in ripa la- eus Botanici captum& deſolatum eſt ab aliis civitatibus in odium Do- mini ſui, cui obligatum erat.

Pefuncto Gregorio X, qui, ut ſupra dictum eſt, electionem Regis Rudolphi confirmavit.

Sedit Innocentius V, natione Burgundus de ordine Prædicato- rum menſes quinque, dies duos; electus eſt in Agnetis. Obiit verò in

vigilia Johannis Baptiſtæ. Magiſter in Theologia erat& plura opera- fecit ſuper Biblia& ſententias. Fuerunt autem usque ad hoc tempus à heato Petro Apoſtolici CXClIl Lino& Cleto exceptis,& fæmina, quæ

non computatur. Innocentio V ſucceſfit Adrianus V natione Januenſis, ſedit men-

ſem I, dies IxX. Anno Domini MCCLXXVI.

Adriano V ſucceſſit Johannes XXI natione Hiſpanus, qui ſedit pauco tempore: nam cum camera nova, quam ipſe pro ſe in Viterbio circus Palatium conſtruxerat, ſolus corruit,& intra ligna& lapi- des colliſus, die ſexto poſt caſum, Sacramentis omnibus perceptis, exſpiravit; ſedit autem Anno M CCLXXVII.