Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
35
Einzelbild herunterladen

Job. Vito Durani Cbronicon.

bous enarratur, ſeptuaginta quoque famoſi& potentes Domini terra- rumꝭ ut didici exrelatione fide digna eorum, qui in eodem bello fue- runt, illic interierunt, qui omnes ſua vexilla diſtincta ab aliis nota& no- minata habuerunt. Quidam ajunt Flandrenſes callidà intentione ſo- las equas aſcendiſſe,& illis, ubi caſtrametati fuerant, ad reſiſtendum pa- rati inſediſſe, ut per eos equos equorum Francorum phaleratos& egre- gios ex adverſo conſtitutorum ad coitus appetitum accenderent vehe- mentem, ut ſic deſiderio nimio commixtionis habendæ cum equabus tanquam furioſi& amentes effecti rapido curſu certatim per præfatam vallem contra ipſos ruerent,& in foſſas præcipites ſe darent cum ſuis ſefſoribus effrenati, quod& factum eſt; quamprimum enim equi equas ſenſerunt, contra eas omnis diſciplinæ obliti concurrerunt,& in foſſas ſibi ſtudiosè paratas deciderunt. Tandem tamen Rex reſumpto& re- cuperato quaſi poſt infinitam ſtragem ſuorum robore, renovatoque exercitu, de Flandrenſibus triumphavit,& eos deſolando proſternens & humiliando ſubjiciens poſt jacturam magnam& ignominiam fru- ctum copioſum& ſupereffluentem gloriam reportavit ad proſe- quendum.

Adhuc factum laudabile unum de Rege Rudolpho manum appo- nam: nam licèt ad imperium non aſcenderit, tamen fortunatus exiſtens in regno Alimanniæ mirifica opera& inſignia multa parabat; paulò enim ante finem vitæ ſuæ quoddam caſtrum* Spolum dictum Wiſen- burg ſitum infra Schafhuſam obſidebat, quod quamvis modicæ firmi- tatis& munitionis fuerit, tamen ejus obſidio ad ſex ſeptimanas conti- nuas ſe protraxit, quod remiſsè obſidentes agebant non irruendo in mu- ros ipſos ad dirumpendos. Cuùm autem quidam de familia Regis hoc tacitus animadverteret& Regi diceret, quod caſtrum ſtudioſius& ex- peditius oppugnare juberet,& ut muri frangerentur operam diligen- tiorem adhiberi præciperet, quod cum magno diſpendio& gravibus ſumptibus ibi moraretur. Ad hoc Rex tale fertur dediſſe reſponſum: Ego malo caſtrum tardius capi& demoliri,& prolixiori tempore, cùm alibi conſtitutus ſumptus me habere oporteat, cum ſalute corporum pu-

(e) 2 gnato-