Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
29
Einzelbild herunterladen

Job. Vito Durani Chronicon. 29

me præteriiſtis vobis dixi, non minus artis meæ officium fœdum& con- temptibile exerceo, ne divitiæ meæ decreſcantt, ſed potius augeantur, quod per otium& vacationem notabile ſtatim paterentur decremen- tum vel paulatim penitus abſumerentur, quod audiens Rex approba- vit& conſorti ſuæ eximia& pretioſa tribuens receſſit.

Item quodam tempore dum adhuc Comes exiſteret in caſtro dicto Déurg reſidens, quidam Domini vocati de Regenſpurg æmuli ſui ab antiquo, una die inunum congregati, dixerunt, iſte vilis Comes non effugiet manus noſtras, nam hàc vice ſibi quamdiu ſumus coadunati, inſidias tendemus,& ſuum naſum longum diſcerpemus, quodaudiens quidam fatuus eorum continuæ vecordiæ iter fuum incontinenti de Re- genſpurg in Kyburg direxit, qui dum importunè in caſtri porta pulſaret, prius incognitus tandem agnitus fieret, intromiſſus fuit; intuens autem vultum Comitis, ait, certè tu non habes tam longur nafum, ficut au⸗ divi hodiè à Dominis meis in Regenſpurg, qui audiens hlæc verba coram familia ſua fibi aſtante dixit: Notate verba, ſignate myſteria, aliquid enim innuit, volens autem ſenſum verborum clarius inveſtigare dixit, quid dixiſti? Ille ait, Domini mei multiplicati plus ſolito ad invicem di- xerunt hæc: Comitis naſum longum conteremus, longum enim, ut dicitur, naſum habuit Comes. Comes autem animadvertens verba illa ab illo prolata& in corde ſuo ponens inſtruxit mox aciem virorum armatorum robuſtam,& cum ea contra Regenſpurg in furore tendens, Dominos illos conglobatos& contra eum conſpiratos obvios habuit, & in eos beſtiali more& indomito cum ſuis clientelis irruens plures ex eis occidit, reliqui verò per fugam, quam inierunt, ſalvati ſunt,& ſic ma- litiam ipſorum funditus extinxit.

Magnæ manſuetudinis& humilitatis fuit Rudolphus Rex, quod per tale exempli argumentum luculentiſſimè demonſtratur: Nam cum quodam tempore in civitate Thuricenſi moram ad aliquot dies contraheret,& ſtaret cum magna vallatus parte militum, ecce quidam plebejus ex turba pertranſire cupiens irriſit eum, alta voce dicens: Iſte Rex cum longo naſo ſuo, quem habuiſſe, ut ſupra dixi, aſſeritur, me im-

(d) 3 pedit