25 Accegſiones Hiſtoricæ,
ſalutavit& minimè cognoſcente. Cùm autem Rex cumuxore Fabri per modicam horam ſediſſet,& ſibi ſicut concupiverat& intendebat ſolaciosè duleiterque confabulatus fuiſſet, conjunx fabri ivit ad eum di- cens& orans hoſpitem illum, ut majori reverentia reciperet,& honori- ficentius eum, quàm fecerat, pertractaret, quod eſſet Rex Rudolphus, qui in ſpecie mercatoris ipſo vidente intraviſſet, quo audito cum admira- tione& ſtupore Regem acceſſit,& ipſum honore debito& congruo proſecutus fuit, rogans& invitans eum pariter, ut quando ſibi placeret, domum ſuam frequentaret. De hoc verò Rex gratus exiſtens eis viciſ- ſitudinem rependebat ſimilem ambos diligenter commendando,& mulieri immediante per unum famulum ſuum pannum pretioſum& decentem pro novo veſtimento emendo. prætereà cùm quadam die vicum unum Civitatis Baſileenſis per- tranſiret,& quendam cerdonem illic videret cuti rudæ ac fœtidæ ſuper lignum extenſæ aſſiſtentem ei dixit: O quam dulce& ſuave eſſet habere centum marcarum redditus& inſuper formoſam uxorem. Reſpondit cerdo: ambo in plena poſſeſſione habeo. Ad quam reſponſionem Rex cum vehementi admiratione ſubjunxit,& ego quàm citò in hoſpitio meo de equo deſcendero, rediturus ad Te hæc videbo; medio autem tempore abjectis& exutis veſtimentis ſuis ſordidis cerdo induit veſtes decentes& ſplendidas& decoras, quibus amiciri feſtivis diebus ſolitus erat, nec non conſortem ſuam idem facere jubebat, menſam quoque poni præcepit ſolenniter& deſuper in ſcyphis& aliis vaſis aureis& ar- enteis vinum nobilisſimum copiosè infundi,& de cibis delicatis& ex- quiſitis apparatum magnum ſuper menſam fecit præſentari,& matro- nam ſuam pulcherrimam indutam purpura& byſſo atque cultu mulie- bri accuratiſſimè ornatam in capite menſæ locari. His factis expedi- tus, ſicut promiſerat, advenit,& videns ſingula admirans nimis credidit, &non parum magnifi cavit. Cuùm verò Rexomnia perſj pexiſſet& ſibi placuiſſet,& eædificia ſua cerdo& divitias non viſas Regi declaraſſet; nex ſubintulit, cùm his omnibus abundes, cur tam fœtulentum exerci-
gnnenon relinquis? Qui ait, me præ-
quamvis his affluam, tamen ſicut cum
——,—


