Job. Vito Durani Chronicon. F
Iſte Rex per Bregantiam Italiam devenit,& in Ravenspurg, ante- quam iter arriperet, longam contraxit moram, nec ſe ad prælia diſpo- ſu it, quietem enim quæſivit,& de hoc à nuig ignominiam multam ſuſcepitʒ nam de eo carmina prava decantarunt᷑.
Fertur quoque de eo, quod ante introitum ſuum in Italiam, unà die mater aſſurrexit,& eam debito aliàs lonore, ſicut decuit, ſuam ma- gnificentiam proſecutus eſt. In craſtino verò dum comperiſſet, quod Dominum de Tyrol in maritum traduxiſſet, commotus nimis& ultra, quod dici posſit, conſternatus eſt, honorem debitum& ante exhibitum
ſubtraxit,& nulla reverentiæ indieia demonſtravit: Quod admirans mater& moleſtè ferens,& cauſam ſciſcitans, ab eo reſponſum ejus ha- buit tale: Tibi heri adhuc aſſurrexi tanquam Imperatrici Romano- rum, ſed hodie tibi degeneranti tuam illuſtrem& præcellentem ſtir⸗ pem& Regiam honorificentiam contrahendo matrimonium cum vi- ro longẽ te minore, teque minimè decentem, Ego Rex& Filius Im- peratoris nego& in perpetuum recuſabo.
Hic Rex dum veller intrare Italiam, congregavit exercitum copie- ſum& fortem pugnatorum& expeditorum ad prælium, ut fertur, de re- gno Alimanniæ,& profectus eſt in Italiam, ubi dum Romæ& alibi ho⸗ norificè ſuſceptus& more Regio pertractatus in Apuliam properavit. Sed cythara ſua verſa eſt in Iuctum& organum ſuum in vocem flen- tium, nam dolo ipſe ſuique circumventi& irretiti, capti ſunt,& capi- tum abſcisſione deleti. Secundum quosdam verò propter avaritiam ſuam nimiam interierunr: Qui dicunt iplos quandam civitatem ob- ſediſſe, quam cùm jam ferè cepiſſent,& de inimicis triumphare debuiſ- ſent, ipſos concludendo, occidendo vel captivando. Nimis præſumen. tes de ſe adveriarios conglobatos adtuendum ſe& ſua in civitate parvi pendebant, prædam, catervatim inſequendo, quod hoſtes intranei, jam deſperati nimio præ pavore, videntes, confortati in ipſos minus eircumſpectos impetum facientes, eos erudeliter pefcuſſerunt,& ſpo- liis tantum intendentes ceperunt. Quibus Rex ille, dictus Carolus Gallicus, illic à ſummo Pontifice Rex eonſtitutus non pepercit, Nam
eos


