14 Kcceßfiones Hiftoricæ,
zelo fidei animatus,& anhelans palmam Martyrii attingere, ſibi etiam juxta portam introëundam occurſum dedit,& Spiritu DEI fortiter ſu- per eo irruente, coram tota multitudine habenas equi Imperatoris ap- prehendens, ipſum figere greſſum coëẽgit,& aperta vocé, erecto vultu ipſum hæreticum proclamavit, quod dum ſui ſatellites eum occidendo vel ad minus fuſtigando vindicare vellent, ab ipſo ceſſare cohibiti ſunt & refrænati. Dicebat enim, iſte per me vellet martyrizari, ſed certè per me ſuum propoſitum ferventisſimum nullatenus aſſequetur,& ſic per- miſſus eſt illæſus abire.
Tempore illo, quo fuit anathematizatus Clerus& omnes Reli- gioſi de civitate Thuricenſi expulſi præter fratres minores, qui in manu forti retenti ſunt& protecti. Nam propter diſſenſionem Papæ& Im- peratoris ſchiſma grande fuit in Clero: Quidam enim Papæ, quidam Imperatori adſtabant: Tempeſtas itaque ferociſſimæ perſecutionis in Clero ſæviebat illis in temporibus: Tunę Fratres Prædicatores de conventu Thuricenſi ſe receperunt in monte ſancto ad tempus extra muros oppidi Wintbertur ſito.
Fridericus Imperator quondam ſic anathematizatus,& Imperia- lis honoris apice privatus, cum Parmam in obſidione cingeret, victus in Apuliam rediit& Anno Domini clo CCLII veneno extinctus eſt,& in die ſanctæ Luciæ virginis& Martyris ſepultus apud Fodiam tam oc- cultè, quod multi per annos XL vadiabant eum vivere, venturum in proximo in manu robuſta: Alii famant, quod ad exhortationem ſuo- rum Aſtronomorum Europam reliquerit,& ad partes terræ longinquiſ- ſimas per mare& per terram cum ſuis familiaribus& ſervitiali- bus dudum ante mortem ſuam devenerit, ne mala ſævisſima incur- reret ſibi imminentia Aſtrologorum ſuorum in aſtris certam per cogni- tionem, ſi remaneret, qui recedens ultra non apparuit in terra. Ppolſt mortem Patris filius ſuus Rex Conradinus, cujus mentio ſed ſiniſtra habetur in VI Decretalium capitulo incipiente Fundamento, Titulo de Electione, poſt breve tempus miſerè apud Patrem mortuus eſt, quemadmodum infra dicetur.
Iſte


