Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
10
Einzelbild herunterladen

to Acceſiones Hiſtoricæ,

num Regem Fygypti, qui Hieroſolymam cum Chriſti ſepulchro dudum Chriſticolis per vim abſtulerat, dum ſemel transfretaſſet,& in proximo die cum ĩpſo præclarum certamen committere decreviſſet, ab eo cele- riter revocatus eſt à ſuo propoſito. Nam ſibi ſigniſicavit, quod fru- ſtra ſecum bellum inire diſponeret, cum Papam ſuſpicatum cooperato- rem ſuum haberet adverſarium. Dicebat enim, ego accepi Epiſtolas Summi Pontificis certiſſimas, ſuis exercitibus propriis directas& etiam ſibi delatas, continentes hoc mandatum, videlicet quod quàm citò nos Peeliad præliandum contingeret, quod juncti meo populo pro me ipſo contra te& tuum populum ad proſternendum te viriliter dimi- carent. Ergo nullo modo expedit, ut nobis bellum inferas, ne in ma- nus noſtras corruas miſerabiliter cruciandus. His auditis Cxſar terri- tus cum Soldano pacem compoſuit,& mox furore magno ſuccenſus ad perſequendum Papamiter rediturus arripuit, quod Papa audiens Ro- mam reliquit,& in Avenionem ſeceſſit, ut ſub protectione illic Regis Franciæ tutò poſſet iram ejus effugere pertimeſcendam. Et ſic per re- latores memoratos ſedes Papalis in Avinionem translata eſt,&illic ſub multis Apoſtolicis per mulrorum curricula annorum perduravit.

Hic Imperaror iniquitatem in excelſo eſt loquutus ponens in cœlo os fuum. Nam dixit audiente Henrico Landgravio, tres ſeduxerunt totum mundum, Moſes Judæos, Chriſtus Chriſtianos& Mahometus Barbaros, quamobrem ſi Principes imperii inſtitutioni meæ aſſenti- rent, ego utique multò meliorem modum vivendi& credendi cunctis

nationibus ordinare vellem.

Henricus Landgravius electus in Regem Alimanniæ in odium Fri- derici, Conradinum filium ejusapud Francfurt cum exercitu ſuo in die fancti Oſw aldi vicit, confudit& ignominiosè fugavit. Et ipſe Henri- cus in eodem anno Rex exiſtensin profluvioventris interiir,& ſepultus eſt in Imaco,& ſitie hærede defunctus eſt, quamvis feliciter plurima bella fuperaverat.

VILHELMUS Comes Hoflandiæ ſimiliter contra Fridericum electus eſt, regnans annis tribusà Friſonibus osciſus eſt. 4

Hic