Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
9
Einzelbild herunterladen

6

Job. Vito Durani Cbronicon. 9

matæ frequens, duorum Cardinalium Romanæ Eccleſiæ captivatio, multorum Prælatorum ſubmerſio, venientium ad Concilium quod Pa- pa Gregorius IX Romæ duxerat convocandum, quod& ipſe Imperator convocari, Prælatos ab Eccleſiæ regimine deſtituit, ſacrilegium com- miſit, nam cruces aureas, thuribula pretioſa, calices, pannos ſericos & Eccleſiarum theſauros diripuit, Clericos angariis& parangariis affli- xit, qui non ſolum tradebantur ad judicia ſecularia, ſed& cogebantur ſubire duella, incarcerabantur, decollabantur, ſuſpendebantur in pati- bulum in opprobrium ordinis Clericalis. De hæreſi quoque ſuſpectus habebatur. Nam poſtquam Gregorius Papa IX ipſum anathematis vinculo innodavit,& poſt captionem Cardinalium, Prælatorum& Cle- ricorum, ad ſedem Apoſtolicam venientium, claves Eccleſiæ contem- pſit, ſibi faciens celebrari, vel potius quantum in eo fuit prophanari di- vina& ſententias Gregorii Papæ IX, ſcripſit vel allegavit non vereri,& eos coẽgit non ſervari. prætereà conjunctus amicitia deteſtabili Sar- racenorum nuntios& muneratorum hilaritate& honorificenter exce- it,& munera eis pluries deſtinavit, ritus eorum amplectens, illos quo- tidie obſequiis ſecum tenuit. Exiſtens quoque ipſe in partibus trans- marinis facta compoſitione quædam cum Soldano Machometi nomine, intemplo Hieroſohmis diebus& noctibus proclamari permiſit. Bacha- rio Regi ſchiſmatico inimico Dei& Eccleſiæ ſolemniter excommuni- cato fiſiam ſuam tradidit inuxorem. Ducem Bavariæ fecit occidi per Aſiſinos, nulla hoſpitalia nec clauſtra, nec Eccleſias conſtruxit, ſed deſtruxit, religioſas perſonas jugiter attrivit, manum, ſicut decet Prin⸗ cipem, ad pauperes non extendit: Poſſeſſiones Romanæ Eccleſiæ ſibi ſubjugavit, ſcilicet Marchiam Anchonitanam, Ducatum Spoletanum, Beneventum civitatem nobilem in Apulia, cujus Archi-Epiſcopus ha- bet ſub ſe XXIV ſuffraganeos, diruit& præoccupavit prætered alias ci- vitates Thuſciæ, hàc de re promulgavit Innocentius Papa in decreto Concilii Lugdunenſis. Hic Fridericus, ut quidam ajunt, cum ſuis exercitibus,& etiam Pa- copiolſis, id inſtanter ab eo fieri poſtulantis ad debellandum Solda- (b) num