Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
307
Einzelbild herunterladen

Cbronograpbus Saxo. 5⁰7

nus. Gero Halverſtadenſis Epiſcopus dignitatem ferendi pallii à Vi- ctore Papa accepit. Magna diſcordia inter Ducem Heinricum& Ra- disponenſem Epiſcopum.

Annus Dni. MCLXII. Friderici IX.

Eclipſis Lunæ. Mediolanum Imperatori traditur. Fridericus Pa- Qtinus moritur. Conventus apud Biſantium.

Annus Dni. Mo XIII. Friderici X.

Heinricus Dux caſtrum Sclavorum Werlam obſidens ad deditio- nem coëgit. Pridericus Imperator Mogontiæ conventum habuit, murum civitatis cum domibus deſtruxit, interfectores Epiſcopi quos- dam vita, quosdam rebus abjudicavit. Heinricus Dux congregatio- nem in Lubeke clericorum inſtituit, Eccleſiam ex lignis conſtructam- in honore ſanctæ Mariæ& ſancti Nicolai dedicari fecit. Ubi pacis gra- tia Principes Rugianæ Inſulæ ad dedicationem venerunt.

Annus Dni. MCLXIv. Friderici XII.

Commotio aëris nimia, turbines ventorum, fulgurum chorus- chationes multis in locis terribiliter apparuerunt; Sed& fluctus maris in cumulos excreſcentes omnibus circa maritima commorantibus in- teritum minabantur. Ab aquilone verò ventus turbinis exurgens cu- mulos aquarum conquaſſavit, omnia circa maritima flumina aquis re- dundare fecit, ex quibus innumerabiles inſulæ cum hominibus, jumen- tis, domibus, ædificiis, ſubſtantiis EccleſisEccleſiarumque locis fundi⸗- tus erutæ ſunt vel exſtinctæ, Homines veròè numerum omnino exce- dentes aquis ſuffocati, frigore exanimati littora fluminum cadaveribus repleverunt. Quidam etiam vel in lignis ædificiorum velin vaſculis conſtituti in ventorum& fluctuum longè in alias regiones, terras vivi dejecti ſunt, eratque maxima miſeria gemitus& clamores audire& vi- dere pereuntium. Hæc clandeſtina miſeria circa occcidentem& aquilonem miſerabiliter prædicatur, facta XIV Kal. Mart. Ipſo die in Magnopoli civitate occiſa& captivata eſt multitudo Chriſtianorum à Sclavis. Signa quædam in ſole& nubibus viſa dicuntur. Magna diſ-

cordia inter Reinoldum Colonienſem electum& Palatinum de Rens *Qd 2 propter