3⁰ AcceßRiones Hifforicæ,
Annus Dni. MCLIX. Friderici VI.
Fridericus Imperator Franconford conventum habuit, paſcha verò apud Trajectum celebravit. Italiam hoſtiliter intravit. Me- diolanum obſedit. Wigboldus Abbas Corbienſis apud Græciam mor- tuus eſt. Heinricus Dux Sclavaniam terram intrans cùum exercitu fer- ro&igne devaſtat. Eodem anno tempeſtas extitit, ventus turbinis arbores immenſas radicitus evulſit, Eccleſias cum domibus ædificiisque evertit, aquarum quoque inundatio hominum multitudinem cum pe- coribus extinxit: Fridericus Archi-Epiſcopus Colon. obitt.
Annus Dni. MoL X. Friderici VII.
Heinricus Dux,& cæteri Principes collecto exercitu Italiam in- trant. Friderico Colonienſi Archi-Epiſcopo ſuccedit Reinoldus Can- cellarius. Imperator caſtrum Grimme obſidet rebellantibus Medio- janenfibus. Adrianus Papa obiit, cui ſucceſſit Octovianus qui& Vi- ctor. Heinricus Dux propter multiplicandam Chriſtianitatem con- ſtituendi& inveſtiendi Epiſcopos in Sclavania poteſtatem à Cæſare ac- cepit. MCLX caſtrum Grimme Imperatori traditur, traditum verò funditus exciditur. Sopbia Marcbioniſſa obiit. Arnoldus Mogonti- nus Archi- Epiſcopus in atrio Eccleſiæ beati. jacobi ab inimicis ſuis ejus- dem urbis civibus circumventus occiditur, ipſaque Eccleſia cum omni- bus ædificiis monaſterii igne comburitur. Eclipſis lunæ. Heinricus Dux terram Sclavorum hoſtiliter intravit, ferro& igne totam devaſta- vit, principem eorum Niuclath qui& Nicolaus trucidavit, ipſos rebel- les ſibi ſubjugavit. Odelricus Halverſtadenſis Epiſcopus deponitur, cujus in locum Gero præpoſitus fubrogatur. Wigbodo Corbejenſi Cunradus ſucceſſit. Fridericus Imperator cum Mediolanenſibus pu- gnarit, vexillum beati Ambroſii auferens plurimis occiſis victoriam re- tinuit. Heinricus Dux Epiſcopos in Sclavania ordinatos inveſtivit,
Geroldum in Aldenburch, Evermodum in Razzisburch, Berno- nem in Magnopolim, qui translatus eſt in Zuarinenſem urbem.
Annus Dni. MCLXI. Friderici IIX. Bruno Hildinisheimenſis Epiſcopus obiit, cui fucceſſit Herman- nus.


