4⁰ Acceiſiones Hiſioricæ,
Annus Dni. OcLlv. Decii I.
Decius è Pannonia inferiori Bubaliæ natus XXV ab Auguſto in- vaſit imperium, interfectis ejus fraude Philippis& regnavit annis Iil, ſicut ſcribit Paulus Oroſius. Hoc in loco grandis temporum naſcitur confuſio,& prorſus inſolubilis oritur quæſtio. Nam ſicut ſcribit Hie- ronimus in libello ad Damaſum de Romanis Pontificibus: Fabianus Papa XXIſedens annis XlIV permanſit usque ad Decium, ſub quo& paſſus eſt, cui ſuccedens Cornelius ſedit annis IIl& merrſibus II, die- bus X patitur ſub eodem. Poſt hunc Lucius ſedit annis III& toti- dem menſibus, permanſit usque adtempora Galli& Voluſiani Impe- ratorum poſt Decium regnantium. Huic Stephanus ſuccedens,& IV annis ſedens& menſibus II& XV diebus patitur ſub Galieno, qui quartus eſt à Decio.
His Sixtus Papa ſuccedens& tribus annis ſedens ferè, ſub Decio patitur, ſicut apud eundem Hieronimum legitur, itaque à quarto deci- mo anno Fabiani usque ad tertium Sixti colliguntur plus quam trede- cim anni. Quomodo igitur verum eſt, quod uterque ſub Decio im- perante occiſus ſit, qui tribus tantum annis regnavit, aut quomodo ſtabit, quod Lucius& Stephanus cum ſcribantur anteceſſores Sixti, patiuntur tamen poſttempora Decii, Lucius videlicet ſub Gallo, Ste- phanus verò fub Galieno. Veruntamen ſic quidam hanc conantur ſolvere quæſtionem: Dicunt quippe, quod imminente tanta perſe- cutionis rabie Fabianus Papa Cornelium ſibimet vivo fecerit ſuccę- dere,& cum eo ſedem Epiſcopalemtenere. Sic enim legimus de Li- no& Cleto, quod in ſedem acceſſerint magis quam ſucceſſerint beato Petro.
Poſtquam verò Fabianum Decius occidit, Cornelium mox in exilium centum cellis deſtinavit, ubi& Epiſtolamſbeati Cypriani Car- taginenſis Epiſcopi de ipſius confirmatione directam accepit. Dehine reductus ab exilio patitur ſub Decio. Omne igitur tempus Cornelii, quo cum Fabiano ſedit, vel in exilio fuit, fiunt anni III& Il menſes. ltaque miſſo in exilium Cornelio, mox propter Eccleſiæ necesſitatem,


