Chronograpbus Saxo. 39
Annus Dni. ceXLVvI. Gordiani VI.
Gordianus de Parthia rediens à Philippo, qui poſt eum regnavit,
occiditur anno vitæ ſuæ XX, Imperii verò VI. annus Dni, ccxXLVII. Philippi I.
Marcus Julius Philippus XXIV ab Auguſto invaſit imperium, occiſo Gordiano,& una cum filio ſiro Gajo Julio Saturnino Philippo regnavit annis VII. Iſti omnium imperatorum primi Chriſtiani effe- ctiſunt, fidem ab Origene audientes& in ipſis Paſchæ vigiliis, cum jun- gi vellent ſacrificiis& communicare, à Fabiano Romano Pontifice non ſunt permiſſi, niſi prius confiterentur peccata ſua& inter pœnitentes ſtarent. Quod illi ſuſcipientes libentisſime, divinum ſibi metum& plenisſimam Chriſtianitatis fidem rebus& operibus comprobabant ineſſe.
Annus Dni. ccxLVIII. Philippi II.
Philippus Philippi filius adeo ſeveri animi fuit, ut jam à quin- quennii ætate nullo unquam momento ad riſum ſolvi potuerit, pa- trem verò ludis ſecularibus petulantius cachinnantem, licet adhuc puer vultu averſato notavit.
Annus Dni ccxLIX. Philippi III.
Regnantibus Philippis annus Milleſimus conditælrbis Romæ im- pletus eſt, quo ſollenniter ab omnibus celebrato innumerabiles beſtiæ in circo magno interfectæ ſunt, ludique tfieatrales in campo Martio celebrati tridus diebus& tribus noctibus populo pervigilante.
Annus Dni. ccI. Philippi IV.
Antiochiæ XIII præſedit Dioniſius.
Annus Dni. ccrI. Philippi V.
Theatrum Pompeji incenſum eſt.„
Annus Dni. ccLII. Philippi VI.
Philippus urbem ſui nominis in Thracia conſtruxit.
Annus Dni. ccLIII. Philippi VII.
Philippi ambo inſidiis Decii ab exercitu occiduntur, Pater Vero- næ medio capite ſupra ordines dentium præciſo, filius vero Romæ, cum eſſet annorum Xll. Annus


