24 Acc esſiones Hißioricæ,
Annus Dni. OXIX. Adriani I.
Flius Adrianus genere Italicus, XII ab Auguſto Imperator effi- citur, regnavitque annis XVI. Hic licet fuerit filius conſobrini Tra- jani, tamen adoptare eum noluit, ſed machinante Plotina Trajani uxore imperium accepit, quin& gloriæ ejus invidens tres provincias, qvas ille imperio adjecerat ‚reliquit. Hic eruditiſſimus& facundiſ- ſimus fuit græco latinoque ſermone, acutus nimis ad interrogandum &reſpondendum, ordinata ordinatis, jocoſa jocoſis, maledica me- lidicis, cantilenam cantilenis, ita ut præmeditatum eum crederes con- tra omnia. Nam in omnibus ſtudiis Athenienſium perfectiſſimus fuit,& in omnibus artibus, etiam ut pictorum& figulorum ſcientiam haberet,& rara eſſet res illi non experta. Hic ut bonum ſe oſtende- ret, vitia quæ habebat callide diſſimulabat. 1
Annus Dni. CxX X. Adriani II. Senatus inter Deos refert Trajanum. Annus Dni.—XXI. Adriani III. Alexander Papa coronatur, pro quo Sixtus ordinatur. Annus Dni. CXXII. Adriani IV. Juſtus Alexandriæ V ordinatur Epiſcopus.
Annus Dni. CXXIII. Adriani V. judai ſecundo rebellantes ab Adriano opprimuntur. Annus Dni. CXXIV. Adriani VI. Adrianus Athenienſibus leges dedit.
Annus Dni. cxxXv. Adriani VII. Adrianus quartam in Chriſtianos perſecurionem movet, dehine per quadratum Apoſtolorum diſcipulum divinos legens libros mi- tior Chriſtianis efficitur. Annus Dni. cXxxv1. Adriani VIII. Saturnides& alii duo hæreſin condiderunt. Annus Dni. cxXXVII. Adriani IX. Adrianus Pater patriæ appellatur& uxor ejus Auguſta. — Annus


