Cbronographus Saxo. 25
Annus Dni. cXIII. Trajani XIV.
Tres civitates Galatiæ terræ motu corruerunt.
Annus Dmi. CXIv. Trajani XV. Iheroſolimis IV ordinatur Epiſcopus Zachæus. Annus Dni. cxXv. Trajani XVI. Trajanus Armeniam, Siriam& Meſopotamiam facit eſſe pro- vincias. Annus Dni. cxvI. Trajani XVII. Terræ motus in Antiochia pene totam ſubruit civitatem. Annus Dni. cxvII. Trajani XIIX.
Salaminam Cipri urbem ſubvertêére Judæi.
Annus Dni. cXIIX. Trajani XIX.
Trajanus poſt ingentem gloriam domi belloque quæſitam re- diens de Perfide apud Seleuciam Iſauriæ urbem profluvio ventris moritur, anno vitæ ſuæ LXIII: Imperii verò menſe VII viceſimi an- ni, cujus exuſti cineres in urna aurea Romam relati in foro Trajani humati ſolusque intra urbem ſepulcrum habet. Hic eſt pro quo Beatum Gregorium fleviffe legimus. Nam in ejus foro, ubi cuncta Trajani inſignia facta expreſſa ſunt, inter cætera loc quoque mira cælatura depictum eſt, quod properanti ſibi ad prælium occurrit quæ- dam vidua pro morte filii implorans ab Imperatore judicium. Quo reſpondente, cum reverſus fuero audiam te, mulier autem ait: Quid Verò ſi non reverſus fueris, ait Imperator, ſucceſſor imperii cauſam tuam aget. Ad hæc mulier: Quid inquit tibi prodeſt, 6 princeps, ſi alius bene fecerit: Miſericordia igitur motus Trajanus, deſcendens equo viduam audivit, juſtitiam ei faciens. Hæc itaque gentilis ho- minis miſericordia in tantum memoratum Doctorem movit, cum hanc ſculpturam præteriens adſpiceret, ut multas pro Trajani dam- pnatione lacrimas fuderit. Accepit autem reſponſum ſe pro Tra- jano exauditum eſſe, monitus ne pro pagano deinceps deberet orare. Per hanc verò exauditionem non affirmamus ei plenam ſalvationem, ſed accepiſſe pro lacrimis Gregorii pœnam mitiorem.
Annus


