Cbronographus Saxo. 77
citibus; contra hunc Otto ſuſcepto prælio ter victor extitit, qvarto victus ſe ipſum peremit. Hic ſuis militibus tam fuit amabilis, ut viſo ejus corpore multi ſe interficerent. Ortus autem fuit ex Ferentino oppido, materno genere nobiliore quam paterno, neutro tamen ob- ſcuro. Regnavit dies XCV.
Vitellius victor Romam ingreſſus, vi Romano potitur imperio, ortus familia nobilitata magis qvam nobili. Nam pater ejus Lucius Vitellius non tam clare natus, tres tamen geſſerat ordinarios conſu- latus.
Hic cum multo dedecore& magna ſævitia imperavit, omnibus vitiis notabilis, maximè ingluvie, quippe qvi in die quater aut quin- quies fertur epulatus, Notisſima certè hujus cæna memoriæ manda- ta eſt, in qua ſuper cæteros ſumtus, II milia piſcium,& ſeptem aucel lorum appoſita ſunt. Interim Veſpaſianus in judæa audita Neronis morte ab exercitu Imperator creatus eſt, quod audiens Vitellius fra- trem Veſpaſiani Sabinum cum aliis multis in Capitolio incenſum Peremit, unde à militibus Veſpaſiani comprehenſus ictibus eſt car- nificatus,& unco pertractus in Tiberim dimergitur Anno ætatis LVII, Imperii menſe IIX. Hi tres poſt Neronem rapuerunt impe⸗ rium; Galba in Hiſpania, Otto Romæ, Vitellius in Germania, regna- verunt Anno I menſibus VI.
Annus Dni. LXXII. Veſpaſiani I.
Veſpaſianus in Judæa ab exercitu Imperator creatus, regnavit annis IX. Hic dimiſſo Tito filio ſuo in judæa Romam profectus eſt Per Alexandriam, obſcure quidem natus, ſed militari virtute præci- puus& optimis comparandus, urpotée qui à Claudio in Germaniam, deinde in Britanniam[ miſſus] tricies& bis cum hoſtibus conflixit, multum Romano Imperio adjiciens. Hic inter cætera bona hanc gratiam habuit, ut inimicitias in corde non retineret, in tantum ut filam prædicti Vitellii inimici ſui multis ditatam divitiis nobiliſſimo traceret marito., Hic cum moneretur, ut caveret à Themetio, de quo ſermo vulgabatur, quod regnaturus eſſet, mox Conſulem illum
*C fecit,
—


