Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
16
Einzelbild herunterladen

16 Accesſiones Hißforicæ,

lus decollatur III Kal. Julii. Sedit autem Clemens annos XIX Men- ſes V, patitur verò ſub Domitiano, licet quidam ſub Trajano paſſum contendant. Interea Galba Hiſpaniæ prætor& Gallus Julius impe- rium arripuere. Nero autem polluto multis ſceleribus ſuo tempore, hoſtis à ſenatu judicatus eſt. Decretum eſt autem, ut furca collo ejus inſerta,& virgis uſque ad mortem cæſus de ſaxo præcipitaretur. Quod ille audiens, ſimulque Galbæ adventum comperiens, fugit de palatio &urbem egreditur noctis medio. Sequuntur autem eum Phaon apa- froditus, Nefitus& Spado Neſpero, quem quondam exſectum for- mare in mulierem formaverat. Cuimnque veniſſet inter ſalariam& numentanam viam, ad quartum urbis miliarium ictu gladii ſe percu- tere voluit, ſed trepidante manu perficere non potuit. Tunc excla- maſſe fertur. Ita nec amicum nec inimicum habeo, quod videns Neſpero adjuvit manum ejus ſicque interiit anno vitæ ſuæ XXXI, Imperii autem XIV. Omnis verò familia Cæſaris Auguſti in eo con- ſumpta eſt. Quidam autem ajunt Neronem errantem in ſilvis à lu- pis devoratum. Hunc Perſæ in tantum dilexerant, ut miſſis nuntiis Romam, corpus ejus poſtularent, volentes ei fabricare ſepulcrum, Cæterum provinciæ& omnis populus Romanus in ejus interitu ſi- gnumtriumphi& libertatis celebraverunt Antiochiæ Ignatius Evo- dio ſuccedit. Annus Dni. LXXI. Galba, Otto, Vitellius. Hoc anuno regnavit unus poſi alium.

Galba nobiliſſimæ antiquitatis Senator utpote de Sulpitiorum genere electus in Hiſpania ab exercitu Romam venit& VIab Anguſto VII menſibus regnavit. Hic in re militari tam ſtrenuus& inſignis fuit, ut intrante eo in caſtra diceret, alter ad alterum. Diſce mili- tare, ecce Galba venit, non ille Getulicus. Hic quendam Piſonem nobilem in filium regnumque adoptaverat, ipſe autem menſe VII in medio urbis foro decollatur, inſidiis cujusdant Ottonis, qui poſt eum regnum arripuit. Eodem anno Lucius Otto occiſis Galba& Piſone imperium corripuit. Eligitur autem& Vitellius à Germanicis exer-

citibus;