Chronographus Saxo. 5
ti ſeptuaginta quinque, qui faciunt annos hebraicos quadringentos& nonaginta, juxta lunares ut diximus menſes. Olimpiadem autem per
uadriennium ſupputamus. Itaque anno quinto decimo Imperii Tiberii Cæſaris confirmavit pactum multis ebdomada una, id eſt aLxX,
uando factum eſt verbum ſuper Johannem Zachariæ filium& Jeſus XXX habens annos venit ad Baptiſmum,& deinceps per tres annos conditum eſt evangelium, nam per tria paſchata in Iohanne legimus aſcendit Jeſus Ieroſolimam, tertio quidem paſſurus. Pactum enim nihil aliud intelligimus quam quod dictum eſt: Qui crediderit& ba- ptizatus fuerit ſalvus erit. Hic vero diverſi diverſa ſentiunt,& multi multa loquuntur.
Annus Dni. 11. Auguſti XLIII.
Magi veniunt ab oriente cum muneribus adorare Dominum. Auguſtus Cæſar cum Parthis amicitiam facit.
Annus Dni. 111. Auguſti Cæſ. XLIV.
Herodes videns quam illuſus eſſet à Magis, occidit infantes a bi- matu& infra, ſecundum tempus quod exquiſierat à Magis. Auguſtus Tiberium Liviæ filium privignum ſuum& Agrippam in filios adoptat.
Annus Dni. 1v. Auguſti Cæſ. XLV.
Judas Galilæus ad rebellandum Judæos hortatur.
Annus Dni. v. Auguſti Cæſ. XLVI-
Aſinius Pollio orator& conſularis, qui de Dalmatis triumphavit,
in Tuſculana villa moritur anno ætatis ſuæ LXXX. Annus Dni. vi. Auguſti Cæſ. XLVII.
Herodes magno cruciatu moritur Anno XXXIV, poſtquam Anti- gonum interemit, ex quo autem regnuma Romanis acceperat XXXVII, pro quo filius ejus Archelaus regnavit annis IX. Hic natus ei fuerat ex Marthace Samaritide. Hic Herodes filius erat Antipatri Aſcalonitæ & Cypridis Arabicæ, qui primus alienigena& ignobilis Judæorum ſu- ſcepit principatum& exinde ablatum eſt ſceptrum ex Juda,& defecit Criſma& ſacerdotium ſecundum Danielis vaticinium-
Multos autem filios Herodes habuit, eo quod plures uxores habe- ret. Antipatrum ex Doſide quam ante regnum duxerat, Ariſtobulum
2A 3&
1 4
—


