4 Accesſiones Hiſtoricæ,
die ſequenti graviſſimo edicto omnes corripuit, neque ſe poſthæc Do- minum appellari ab aliquo ullatenus conſenſit.
IESus CHRISTuUS DEI FILIUS in Bethleem Judæ naſcitur Olimpiade CXCIII. Hunc annum Domini acceptum Daniel exi- mius Prophetarum non ſolum cum cæteris futurum prædixit, ve- etiam extra cæteros certum ei conſummationis terminum præfixit, dicente ſibi angelo. Septuaginta ebdomadæ adbreviatæ ſunt ſu-
per populum tuum& ſuper urbem ſanctam tuam, ut conſumme-
tur prævaricatio,& finem accipiat peccatum,& deleatur iniquitas, & adducatur juſtitia ſempiterna,& impleatur viſio& prophetia,& ungatur Sanctus Sanctorum. De his hebdomadibus latius aliquid ſcribere, nemini ut putatur nocet,& fortafſis alicui placet. Has quippe angelus iterum repetit dicens: Scito ergo& animadverte ab
exitu ſermonis, id eſt, quando egreſſus eſt ſermo,& data eſt li- centia, ut iterum ædificetur Jheruſalem, usque ad Chriſtum ducem,
Ebdomadæ ſeptem& Ebdomadæ ſexaginta duæ erunt; Et paulo Poſt: Confirmabit autem pactum multis ebdomada unad. Hæ ſimul computatæ LXX erunt. Legimus in libro Esdræ ſcribæ, quod Nee- mias, qui erat Pincerna Regis ARTAXERXIS viceſimo ejusdem Regis anno impetraverit licentiam reædificandi muros Iherufalem, cui operi ipſe præfuit, Nam à Cyri Regis Imperio usque ad illud tempus manſerat imperfectum opus propter vicinarum gentium incurſus, Dicit ergo An- gelus: Ab exitu ſermonis, id eſt à data licentia usque ad Chriſtum Du- cem LXX ebdomadas adbreviatas eſſe, quod ſic probabimus: Si uni- cuique Ebdomadæ ſeptem annostribuis, quadringentos& nonaginta annos ex LXX ebdomadibus conficis, juxta lunarem hæbreorum ſup- pPutationem, qui XlI menſes non juxta Solis ſed juxta Lunæ curſum nu- merant. Illam a centeſimo& quinto decimo anno Regni Perſarum, quando Artaxerxes Rex ejusdem Imperii viceſimum regni ſui habebat annum& erat octogeſimæ& tertiæ Olimpiadis annus quartus usque ad ducenteſimæ ſecundæ Olim piadis annum ſecundum, qui eſt quintus decimus Imperii Tiberii Cæſaris, colliguntur anni ſolares quadringen-
ti


