Druckschrift 
Christophori Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphæram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs
Entstehung
Seite
455
Einzelbild herunterladen

Ioan. de Jacro Boſco. 455

deremus eãdem Lunæ medietatem, ſed quando eſt in parte Epicycli in feriori, vna nobis appareret,& quã do eſt in ſuperiori parte, altera, vt in hac oppoſita figura manifeſtum eſt. Nam dum Luna eſt in parte inferio ri Epicycli, apparebit nobis eius me dietas, in qua litera A; Dum vero verſatur in parte ſuperiori, obijcie- tur nobis altera medictas, in qua li- tera B. Sed hoc eſt cõtra quotidianã experientiam. Videmus enim perpe tuo maculas Lunæ ad nos vergere. Ex quo ſequitur, eandem nos ſem. per medietatem intderi. Apparet igi tur vanitas Epicycli in Luna Affert 1 quidem Pracaſtorius loco citato alias rationes, quas, quia nullius ſunt mométi, conſulto prætermittimus.

HTrS autem omnibus argumentis facile ſatis faciemus. Ad primum enim re ſpondemus Eccentricos,& Epicyclos moueri circa medium praprium, Hoc eſt circa proprta centra. Quod autem hoc motu nunc ad terram magisaccedant, nunc longius ab ea demôucantur, hoc non eſt abſurdum: quia hic acceſſus,& receſſus non fit per lineam rectam, quem ſolum a corporibus cæleſtibus Ari- ſtoteles excluſit, cum ſolis elementis conueniat, quæ grauia ſunt, ac leuia. Quòd ſi quis contendat, Ariſtotelem contrarium putaſſe, condonandum ei hoc erit. Locutus eſt enim de alijs duntaxat motibus, qui ſuo tempore cogniti erant, quales ſunt àa medio,& ad medium per lineam reſtam,& circa medium mun- di. Quod ſi motus Eccentricorum,& Epicyclorum ſuo tempore noti fuiſſent, non dubito, quin aliter de motu circa medium locutus fuiſſet. Si vero aduer- ſarijs ſolutio hæe non ſatisfacit, probandum illis non erit, omnem motum- leſtem fieri debere circa centrum mundi, quod nunquamn aſfequent ur. Non enim ad ipſos ſpectat, Jeges præſcribere motibus cæleftibus, ſed ad Deum Opt. Max. qui infinita ſua bonitate, ac prouidentia iudicauit expedire, vt planctæ non in concentricis orbibus ferrentur circa terram,

SECVNDAM oObiectionem ſoluemus, ſi dicamus, omnes orbes Eccentri- cos, etiam illos fecundũ quid, atq; Epicyclos, perfectiſſime eſſe ſphericos, quoad propria centr a. Superficies enim extimæ omnium horum orbin ſecũ oës par tes æqualiter a ſuis centris abſunt. Neque vero obſtat, quòd orbes Eccentrici ſe- cundum quid, craſſiores ſunt una parte, quam alia: quia nulla ratio naturalis perſua dere poteſt, omnes orbes cæleſtes debere eſſe vniformis,& æqualis craſ- ſitiei. Si vero Ariſteteles contrarium docuit, nos ei hac in parte non credimus.

Qyop adtertium argumentum attinet, vehementer miror, Auerroem, & Auerroiſtas, quos verius hac in parte Erroiſtas dixeris, tam infenſo animo. in Eccentricos,& Epicyclos ferri, vt intelligere uoluerint, qua ratione mo- ueantur. Non enim duo illi Eccentrici ſecundum quid ita mouentur, vt pars te nuior vnius ſuccedat in locum craſſioris,& contra, vt ipſi falſo imaginantur, ſed propo rtionaliter ita ſimul feruntur, vt perpetuo pars craiſior inferioris ſubſit tenuiori patti ſupersor is,& contra, ſecumque circumducant Eccentricum

F1 4 ſim-

Solutio r. obiectio- nis.

Solutio 2. obiectio-- nis.

3olutio 3. obiectio-- n118