Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
79
Einzelbild herunterladen

Liber Secundus 79 tractata, ſiue tradanda, niſi quæ ad animalia, uel uniaerſè ad animantia ertineant,& poſtremo in loco ponit ſanitatem& morbum, quæ non ſo fuus hominis, neque animalium tantum, ſed uiuentium omnium acciden- tia ſunt. Vbi igitur deſinit philoſophus naturalis in conſideratione ani- mantium, inde medicus auſpicatur: itaq; etiam ſi dicamus poſt librum de ſanitate& morbo ſequi tandem libros de plantis, hoc nihil officit, quo- niam in iis non tractantur niſi illa, quæ ſunt propria plantarum, in præce dentibus autem libris, qui uocantur de animalibus, tractantur& illa, quæ animalium propria ſunt,& illa, quæ ſunt iis communia cum plantis, in- ter quæ poſtremum locum tenet tractatio de ſanitate,& morbo; hæc igi tur uel hac ratione eſt poſtrema, uel ſaltem ab ultima prorſus philoſophiæ naturalis parte parum diſtat, quum eam ſoli de ſtirpibus libri ſequantur: quare ſi philoſopho illi excellentisſimo dicere licuit philoſophum natura lem deſinere in elementorum conſideratione, quæ tamen muled propin- quior eſt initio ſcientiæ naturalis, quàm fini,à quo longisſimè abeſt, mul magis licet tractationem de ſanitate& morho appeſlare poſtremam, quæ poſtremo libro proxima eſt, præſertim quum reuera etiam poſtrema ſit in uniuerſali animantium conſideratione. Ex his igitur patet quam le uia ſint contra meam ſententiam argumenta hæc, quod ipſe quoque ad- uerſarius opinari uidetur, dum in capite 22.& 24. fatetur magis aptari Repugnan- ſcientiis ordinem compoſitiuum, quam reſolutiuum, contra uero' arti, tia ĩ dictis bus magis reſolutiuum, quam compoſitiuum. Quod quidem nunquam aduerſarii. ab eo dictum fuiſſe arbitror niſi poſt librorum meorum editionem. ſed uideat quidnam ex hoc inferatur, quemadmodum enim, teſte Ariſtotele octauo phyſic. 56.& ſecundo de cælo 34. in natura id ſemper dicendum eſt eſſe,& fieri, quod melius ſit, ita in noſtra diſciplinarum traditione con fitendum eſt, præſertim apud aduerſarium aſſerentem ſcopum ordinis do Grinæ eſſe imitari naturam. Quoniam igitur ſcientiis magis aptatur ordo compoſitiuus,& artibus magis reſolutiuus, melius eſt in ſcientiis uti com poſitiuo,& in artibus reſolutiuo: quamobrem ſi ſemper id eſt agendum, quod melius eſt, tradendæ ſemper ſunt ſcientiæ ordine compoſitiuo, artes autem ſemper reſolutiuo, quæ mea ſententia eſt. Hæc ſunt, quæ ad propoſitarum difficultatum diſſolutionem ratio mi hi,& res ipſa ſuggesſit; ad quæ omnia ſcribenda nec meæ ſententiæ tuen- æ cupido, nec res ulla alia compulit, ſed ſolus amor ueritatis, quam ſi mi hi aſſequi datum eſt, Deo agendæ& habendæ ſunt gratiæ; ſin minus, mu tare ſententiam, ſi mihi ratio perſuaſerit, nunquàm uerebor. Vtcunque ſit, ego quidem Dei immortalis beneficio ita me affectum ſentio, ut meo rum dogmatum oppugnatores æquisſimo animo ſẽper tulerim, ſemperq; laturus ſim; utq; nullius amici tanta apud me authoritas eſt, ut mihi ue-