Liber Secundus 73
nominentur, reſponſio hæc iam a, me in libris meis logicis ita fuit explo
ſa, ut nunc ſuperuacuum eſſe uideatur aliquid præterea aduerſus eam di- cere, aliqua tamen breuiter dicam. Video uirum hunc diſtin guere inter ſe hæc tria, cauſas, remedia,& partes ꝑrincipes ipfius diſciplinæ, quum dicat ordinem conſiderari inter cauſas& partes principes diſciplinæ, non inter has,& remedia, quæ nec cauſæ ſunt, nec pPartes principes. Cuperem equi- dem in arte medica hanc diſtinctionem intelligere; fateor enim me cam ſatis aſſequi intelligentia non poſſe, diſcamꝗ; ex eo libentisſime& hoc,& alia, cuᷣm in philoſophia, quam profiteor, tum maxime in re medica; qui enim medicus non ſum, ab ipſo, qui medicus eſt, diſcere multa poſſum. nam ſi medicam artem partiri uelimus, non uideo in quas alias partes eã diuidamus, niſi in tres, quarum primam de priacipiis cognitionis eſſe di- ximus, ſecundam ge ſignis, tertiam de remediis: Quinque autem orientur, ſi primam in duas diuiſerimus,& tertiam adhuc in duas; prima enim di- uiditur in naturalem, quæ cognitionem aliquam fubiedti tradit ex philo- ſophia naturali,& pathologicam, in qua de ſanitate,& ægritudine agitur, quæ totius artis eſt finis: tertia uerò diuiditur in curatricem,& præſerua tricẽ,hæc enim utraq; de remediis eſt. Quas igitur ipſe uocet partes prin cipes ego non uideo, pars. n. prima, quæ de principiis eſt,&, ut ipſe ait, de cauſis, ſeiungitur ab eo à partib. principalibus: ſimiliter tertiam totã, quæ de remediss eſt, ipſe negat principem partem eſſe: ſed neque media, quæ eſt de ſignis principaliores enim ſunt ſanitas,& morbus, quam ſigna ſanitatis, & morbi:adde quoòd tractatio de ſignis propter artem docentem neceſſa ria minime fuit, ſed lolum propter operantem, ut in cap. 12. ſecundi libri de:methodis oſtenſum eſt quo ſit ut in ipſa artis traditione hæc tractatio dici nequeat principalis. Mihi quidem uidetur& primam,& tertiã artis medicæ partẽ dici poſſe principalem, quum in prima de priacipiis cogni tionis agatur, ex quorũ p̃notione cognitio aliorũ pendet; in tertia uero de remediis, ꝗᷓ inuenire eſt ſcopus p̃cipuus artis docentis, ut etiã Gal. ait ĩ principio artis medicinalis. Principem locum in medicina tenere hæc oĩa uidentur, homo ſanandus, qui eſt finis cui; ſanitas ipſa, tanqam finis, cuius gratia;& remedia tanquam cauſæ cõſeruandi uel recuperandi ſanitatem: quomodo igitur philoſophus iſte hoc inficietur non uideo. illud quoque dubium eſt, quod ipſe dicit, ordinem non eſſe conſiderandum inter reme- dia,& alias artis medicæ partes, quum manifeſtum omnibus ſit, nil aliud ĩ diſciplina illa docente quæri, quam cognitionem remediorum:; ſi hæc per ſe nota eſſent, nulla artis medicæ traditione indigeremus, Quamobrem ſi omnis ordo a ſcopo ad quem dirigitur, præcipue pendet,& illius artis traditio nullum alium ſcopum habet, quam remediorum inuẽétionem, ab ſonum rationi eſt quòd nullus ordo attendatur inter remedia,& alia,


