Liber Secundus 6,
„
ralium rerum dirigatur; ideo unus tantum a nobis fit motus, non duo 3 ut ille imaginatur, nempe ſolus motus rationis non motus productionis, quanuis enim conſideremus& productionem,& rationem naturæ, neutra tamen conſideratio in nobis dici poteſt motus productionis, ſed utraq; eſt motus rationis; hoc enim nil aliud eſt, quam conſiderare omnes rerum cauſas, tum illas, ex quibus res a natura ſunt productæ, tum finalem, quæ mouit naturam ad eas producendas;& quia has omnes cauſas ideo conſi deramus, ut per eas cognoſcamus res naturales, ideo totus iſte proceſ- ſus noſter eſt methodus, qua ſcire uolumus propter quid, eaq; eſt Ariſto telis mens in toto illo lecundo libro phyl ut antea oſtendimus; itaq; non debemus ex utroq; ordine à natura in rebus naturalibus ſeruato colli ge⸗ re nos quoque in eiſdem utrunq; ordinem ſeruare, propterea quòd nobis non competit nec rerum naturalium productio, nec illa cognitio, quæ ad carundem productionem dirigatur, nam utraq; hæc eſt naturæ propria. Quòd ſi a natura producente res naturales argu
mentari uelimus de no- bis producentibus res à nobis factas ex arte, optima argumentatio eſt, ſi cuti enim natura motui
cuti productionis, qui compoſitiuus eſt præmittit mo tum rationis reſolutiuum, quo ex fine propoſito principia inquirit, ita nos productioni rerum artiticioſarum, quæ per compoſitionem fit, præ- mittimus progrelſum rationis, quo ex fine conſtituto principia inueni- mus ordine reſolũtiuo, ex quibus poſtea res artificioſas producamus or- dine compoſitiuo. Ex his itaq; omnibus,& ex illis Ariltotelis uerbis nil aliud co igitur, niſi quod noſter ille motus rationis eſt reſolutiuus in iis 1 tantum, quæ a nobis poſtea ſunt producenda, non in illis quæ cognoſce re tantum uolumus:& quòd natura in rebus naturalibus utroq; ordine
ſimiliter utitur, reſolutiuo in inquirendis principiis,& compoſitiuo in re-


