Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
67
Einzelbild herunterladen

Liber Secundus 67

dixit eſſe aliqua prima principia rerum naturalium, ſed etiam dixit omnẽ cognitionem in ſcientia naturali ex illorum cognitione pendere, hanc in-

nuens rationẽ, quoniam philoſophia naturalis eſt ſcientia contẽplatiua, in,

qua nil aliud quæritur, quaàm perfecta cognitio rerũ naturalium; in prin-

cipio autem ſexti metaph. dicit quidem eſſe in diſciplina principia ali-

qua eſſendi,non tamẽ dicit ex horum cognitione procedi ad cognitionẽ reliquorum, quia hoc de artibus minime uerum erat. Sed dicet ne fortaſ

ſe aduerſarius cauſas ſanitatis ab Ariſt. intelligi non medicamenta& re- media, ſed elementa,& primas qualitates, a quibus medicus auſpicatur?

non eſt incredibile quòd hoc dicat; ſed certe clarisſimum eſt uerba Ari-

ſtotelis hanc interpretationem non accipere; Nam ſi Ariſtoteles dixiſſet principia artis medicæ, ueriſimilior utique, licet omnino falſa, hæc expoſi=

tio extitiſſet: At quum dicat cauſas ſanitatis, non poteſt elementa ſigaifi-

care, ſed illas tantum, quæ a Caleno quoque in libro ſuo de arte medici⸗=

nali cauſæ ſalubres appellatæ ſunt, a quibus nulla ratione poteſt artis me

dicæ initium ſumi; Quo fit ut ea ars compoſitiuo ordine tradi non poſ= ſit;omnis enim diſciplina a quibuſdam cognitionis principiis progredi-

tur, ſed non omnis a' principiis rei, qui ſolus eſt ordo compoſitiuus. Ad ſecundum argumentum Videtur concedere ſcientiam non eſſe ta- Reſponſio lem finem, qui in diſciplina contemplatiua reſolutiuum ordinem conſti ad ſecũdũ., tuat( quod tamen alibi negat) ſed dicit dari in ſcientiis contemplatiuis. cauſas rerum finales, a quibus poſſumas progredi ordine reſolutiuo; for-

ma enim eſt tinis generationis,& propria operatio eſt finis rei genitæ. Sed

hæc ſolutio per ea, quæ in poſtremo cap. tertii libri de methodis diximus, Impugna- ſatis infringitur, quando enim in ſcientia naturali cauſæ rerum finales tio. conſiderantur, ea eſt methodus demonſtratiua a cauſa finali, quam alias declarauimus in ſecundo lib. de medio demonſtrationis, non enim prius de fine agere Ariſtoteles dicitur, ſed ex fine rationẽ afferre effectnum na turalium, quod ipſius Ariſtotelis teſtimonio. manifeſtè comprobatur, nam

in ſecundo phyſic. declarans quas rerum naturalium cauſas debeat natu- ralis philoſophus indagare& cognoſcere, inquit omnia quatuor gene⸗ ra cauſarum eſſe a naturali philoſopho cognoſcenda, potisſime' uero- finem, quoniam natura quicquid agit, propter finem agit, ut ibi longo ſermone demooſtrat: patet autem Ariſtotelem eo in loco non proponere ordmem in illa ſcientia ſeruandumſa cauſis ad effecta, ſed declarare me- thodum, qua eſt uſurus, quum enim illa ſit comtemplatiua ſcientia, quæ demonſtrare effectus per ſuas cauſas debet, iure uult ibi prius doce⸗ re ex quibuſnam cauſarum generibus ſint effectus naturales demonſtran di; idque ipſe clarenprofitetur in contextu uigeſimo ſeptimo illius ſe- cundi libri, dum de cauſis agendum proponit; illius enim tractationis

3 1 2.