Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
21
Einzelbild herunterladen

Liber Primus 21

noſtram diſtinctam cognitionem,& quandoque non ſequi ordinem natu , quæ duo ſimul conſiſtere nequeunt.Sed hoc nihil eſt, nam paulo' ante demonſtrauimus non pugnare inter ſe hæc duo, quia etiam naturæ ordi⸗= nem non ſeruando, diſtinctam cognitionem,& in ſuo genere perfectam ac quirere poſſumus. Tandem conſiderabat ſequentia Ariſtotelis uerba, quã do inquit, Bene moribus inſtitutum eſſe debere eum, qui de rebus ciuili- bus ſit conuenienter auditurus, principium enim eſt quòd res ſit, idq́; ſi conſtiterit, non eſt opus quærere cur ſit;& qui eiuſmodi eſt, is uel iam ha bet, vel accipere principia facilè poteſt;cui uerdò neutrum horum adeſt, is audiat Heſiodum, cuius carmina ibi ab Ariſtotele referuntur. Hæc omnia uinquit ille)aperte coaueniunt methodo, non ordini, quia recta iuuenum educatio congruensq; aſſuetudo facili tantùm apprehenſioni,& aſſenſio- ni conducunt. ego uerò non uideo cur de ordine ea omnia dici non poſ ſint, præſertim de reſolutiuo, de quo peculiariter loquitur ibi Ariſtoteles, nam ſi omnis ordo eſt ab iis notioribus, quorum cognitio ad reliquorũ notitiam conducit, certe de omni ordine dicere poſſumus quòd auditor debet aſſentire primis cognitionis principiis, ut ei facilior ad reliqua adi⸗ tus pateat; quoniam iis ignoratis alia uel nullo modo, uel non facile co- gnoſci poſſunt. ſed de ordine diſciplinæ ciuilis reſolutiuo res clarisſima eſt ac de illo ibi Ariſtoteles loquitur, poſtquam enim generaliter de om ni ordine dixerat, eſſe ſemper à notis nobis incipiendum, colligit de ordi ne ciuilis diſciplinæ uerba illa, quæ modò retulimus quum enim a fine au ſpicandum eſſe dixiſſet, eumq; eſſe fœlicitatem,& conſiderandum propo- ſuiſſet quĩd ſit fœlicitas, opportunisſime ſabiungit auditorem huius facul tatis debere eſſe moribus bene inſtitutum, ut in definitione fœlicitatis, quæ adducenda erat, acquieſceret. Quum enim uariæ ſint& contrariæ de fœli citate ſententia, alii nanque in uoluptate, alii in honore ali in uirtute ipſã collocabant, ſtatuendum ante omnia erat in quonam humana fælicitas conſtituta ſit, ut ad hunc finem omnia dicenda dirigerentur, aliam enim ciuilem diſciplinam Epicurus, aliam Stoici,& aliam alii ſcripſiſſent: quo- niam igitur Ariſtoteles non exquiſite de hac re diſputaturus erat, ſed le- uibus& communibus argumẽtis aliorum de fœlicitate ſententias repro baturus, ſuamq; ſine ualida probatione propoſiturus, ideo iure proteſta- tur, auditorem talibus moribus eſſe debere, ut huic finis conſtitutioni af- ſenſum præbeatiquia niſi hoc faciat, nullus ei ad hanc diſciplinam aditus eſſe poteſtzadde quòd magna hominum pars uel ætate, uel moribus iuue nes ſunt, quibus non ſatis credibiles eſſe ſolent conditio nes fœlicitatis ab Ariſtotele proponendæ, ſed efficacem demonſtrationem exquirunt, qua oſtendatur cur ita ſit:at ille, qui moribus bene ſit inſtitutus, facile aſſen- tietuel enim per ſe ipſe ſœlicitatem eiuſmodi eſſe noni gnorabit, uel alii