Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
11
Einzelbild herunterladen

Liber Primus 11

mali poſſet etiam incipere à ſtirpe, quæ imperfectior eſt,& naturam habet

ſimpliciorem, ut imitaretur naturam generantem,& utroque modo di- ceretur naturæ ordinem ſeruare ſed non ordinem cognitionis; id tamen animaduertendum eſt quòd ſecundum opinionem noſtram cognitionis ordo inuariabilis eſt, quando enim adeſt ratio ordinandi ſumpta à no- ſtra cognitione, non eſt alius ordo ſeruandus, quia ſi alius ſeruetur, non eſt rectus ordo: quòd ſi quandoque non ſeruatur, id fit quia nullus adeſt, qui ſeruari posſit, non quia adſit,& ab auctore negligatur, hoc enim ab aduerſario nobis obiici nunquam poteſt: nos tamen ei obiicimus quòd quandoque adeſt inter aliqua ordo naturæ, qui tamen negligitur pro- ter ordinem melioris cognitionis; hoc autem quando eueniat,& quo-

modo ſeſe habeat declarandum eſt eoq́; diligentiusqud d nemine ha- ſtenus declaratum uel tactum eſſe comperitur. Iam diximus aliquam eſſe aliquorum ordinationem neceſſariam ad perfectam ſcientiam adipiſcen-. dam, aliquorum autem non neceſſariam, ſed utilem ad eam facilius acqui rendam; aliquorum demũ nec neceſſariam, nec utilem, ſed arbitrariã, quũ nullus ĩ eis notari posſit: ordo cognitionis uel melioris uel facilioris. ĩ hoc igitur tertio genere certum eſt non contingere ut propter noſtrã cogni tionem ordo naturæ negligatur; ſi quidem nullus ibi adeſt ordo cogni- tionis, qui dicatur præferri ordini naturæ; ſed neq; in primo genere, in eo neceſſarium omnino eſt ordinẽ naturæ ſernare, quidé quia ſit ordo

naturæ, ſed quia idem eſt etiam ordo melioris cognitionis; quoniam in iis

rebus non poſſunt hi duo oridnes eſſe diſiuncti: quocirca ſimul ſeruatur& naturæ& cognitionis ordo, ſeruatur tamẽ ut ordo melioris cogaitionis, non ut ordo naturæ. Hoc aũt euenit quando ea, quæ diſponenda ſunt, eiuſ modi ſint ut unum ſit cauſa alterius; cauſa enim tum natura, tum cogai- tione prior eſt eſſectu, neceſſarium igitur eſt cauſam efſectui anteponere,& ita imitari naturam componentem, non tamen quia is ſit ordo naturæ, ſed quia fieri non poteſt ut effectum perfectè noſcamus ignoratis cauſis, dum modo tales cauſæ ſint, quæ ſub propoſitæ diſcipliuæ conſiderationẽé cadãt; quia niſi ſint eiuſmodi, poterit effectus ꝑfectè in eo genere cognoſci ablq; illarũ cauſarũ cognitione.Reliquũ eſt igitur ut in ſecundo tarum genere Notaf gal eueniat ut ordo naturæ ſpernatur ob noſtrã faciliorẽ cognitioné, hoc aũt bus ra facilè intelliget quiſquis fateatur dari aliqua aliquib. narura priora, ꝗᷓ ta- naturæ ne- men eorum cauſæ non ſunt; quod faceri nos& Ariſtotelis authoritas,& res Rligalas E ipſa cogit; Ariſtoteles enim in 2·cap. primi li.poſt, analyt. cõditiones prin- gnitionem- cipiorũ demonſtrationis enumerans, inquit principia& priora eſſe debere

& cauſas; nouit igitur dari priora, qᷓ non ſint cauſæ, nam ſi oĩa priora eſ-

ſent etiam cauſæ poſteriorum, ſuperuacuũ fuiſſer addere,& cauſas; ſed ma⸗

nifeſtum per ſe. eſt dari plures eiuſdem rei cautas, quarũ una alterius cauſa

d 2