Liber Primus 9
duobus modis retorquet; Primò ſic, Nota nobis duplicia ſunt, uel enim di ſtinctè, uel confusè,& quandoque procedimus à notis nobis confusè, ut quando à phyſicis progredimur ad metaphyſica; quandoq; à notis nobis diſtinctè, ut quando in ſcientia naturali auſpicamur a principiis: ergo di- cendo ordinem ſumi à noſtra cognitione, incertum ſimiliter ordinem fa- cimus, quia æquè poſſumus ordiri à notiocibus natura, atq; à notioribus nobis, quod etiam ego negare non poſſum, quum aſſeram Ariſtotelem in cap. 4. primi libri ethic. de ordine loqui, quando dicit eſſe progrediendum à notioribus nobis prout notiora nobis opponuntur notioribus natura. Alio modo idem argumentum ita retorquet, Si duo offerãtur æqué igno ta, nulla dabitur regula, ob quam alterum præferre alteri debeamus, dum 3 ſola noſtra cogmitione rationem ordinandi ſumimus; quare tunc cogi- mur ad naturæ ordinem confugere. ſoluit autem argumentum, concedés priora natura duplicia eſſe,& utrunque ordinem ſeruari poſſe; quum enim natura& componat progrediens à ſimplicibus ad compoſita,& reſoluat progrediens d compoſitis ad ſimplicia, nos pro uariis inſtitutis noſtris& opportunitatibus modò uolumus imitari naturam generantem,& ita uti ordine compoſitiuo, modò naturam reſoluentem,& uci ordiae reſolutiuo, co enim ordine utimur, qui noſtro inſtituto,& re, de qua ſermo eſt, accõ/ modatior eſſe uideatur.
CA PVT OUINT VM.
In quo fundamenta quadam ab authore iaciuntur.
VI& contraria argumenta ſoluere,& noſtra tueri facilius posſimus,
quædam præmittenda ſunt non quidem noua, ſed ex libris noſtris lo Sicis repetita, nam quæ ibi dicta à nobis ſunt, ad ſententiam, noſtram tuen dam optimè ſufficiunt. Primum quidem annotandum eſt illud, quod in cap. ę. primi libri de methodis diximus, quòd cognitionem facere ſiue confuſam ſiue diſtindtam, eſt proprium methodi, nec competit ordini, ſola enim methodus facit ex notis cognitionem ignoti,ordo uerò nullam co gnitionem parit, ſed ſolum facit ut ea, quæ addiſcimus, melius uel facilius addiſcamus. hac ſola ratione ad cognitionem ordo contert: ideo fal- sG mihi attribui uidetur quòd dixerim ordinem ſumi à noſtra cognitio- ne diſtincta, methodum uerò à cognitione noſtra confuſa; nam id qui dem de ordine diximus, ſed hoc de methodo nunquam; quin potius a- pertisſimeè declarauimus methodum dirigi ad utranque noſtram cogni- tionem, immo magis ad diſtinctam, quam ad confuſam, ſi quidem demonſtratio a. priori eſt præſtantior demonſtratione a- poſteriori,
B
Prior re torſio argu menti.
Poſterior retorſio.
Reſponſio.
Primü fun damentũ.


